|
16. R. Attende potius; nam nullo modo in animum inducam, frustra
nos auxilium divinum implorasse. Video enim, tentatis quantum
potuimus omnibus rebus, non remansisse quod falsum jure dicatur, nisi
quod aut se fingit esse quod non est, aut omnino esse tendit et non
est. Sed illud superius falsi genus, vel fallax etiam, vel mendax
est. Nam fallax id recte dicitur quod habet quemdam fallendi
appetitum; qui sine anima intelligi non potest: sed partim ratione
fit, partim natura; ratione, in animalibus rationalibus, ut in
homine; natura, in bestiis, tanquam in vulpecula. Illud autem quod
mendax voco, a mentientibus fit. Qui hoc differunt a fallacibus,
quod omnis fallax appetit fallere; non autem omnis vult fallere qui
mentitur: nam et mimi et comoediae et multa poemata mendaciorum plena
sunt, delectandi potius quam fallendi voluntate, et omnes fere qui
jocantur, mentiuntur. Sed fallax vel fallens is recte dicitur, cujus
negotium est ut quisque fallatur. Illi autem qui non id agunt ut
decipiant, sed tamen aliquid fingunt, vel mendaces tantum, vel si ne
hoc quidem, mentientes tamen vocari nemo ambigit: nisi quid habes
adversus ista quod dicas.
17. A. Perge, quaeso; nunc enim fortasse de falsis non falsa
docere coepisti: sed jam illud genus exspecto quale sit quod dixisti,
esse tendit et non est. R. Quidni exspectes? Eadem illa sunt,
quorum multa supra memoravimus. Annon tibi videtur imago tua de
speculo quasi tu ipse velle esse, sed ideo esse falsa, quod non est?
A. Valde hoc videtur. R. Quid omnis pictura vel cujuscemodi
simulacrum, et id genus omnia opificum? nonne illud esse contendunt,
ad cujus quidque similitudinem factum est? A. Prorsus adducor. R.
Jam ea quibus vel dormientes vel furentes falluntur, concedis, ut
opinor, in eo esse genere. A. Et nulla magis: nam nulla magis
tendunt talia esse, qualia vel vigilantes vel sani cernunt; et eo
tamen falsa sunt, quo id quod tendunt esse non possunt. R. Quid jam
de turrium motu, vel de merso remo, vel de umbris corporum plura
dicam? Planum est, ut arbitror, ex hac regula esse metienda. A.
Planissimum. R. Taceo de caeteris sensibus; nam nemo considerans
non hoc inveniet, falsum appellari in rebus ipsis quas sentimus, quod
esse aliquid tendit et non est.
|
|