|
18. A. Recte dicis: sed miror cur ab hoc genere tibi secernenda
illa poemata et joca visa sunt, caeteraeque fallaciae. R. Quia
scilicet aliud est falsum esse velle, aliud verum esse non posse.
Itaque ipsa opera hominum velut comoedias aut tragoedias, aut mimos,
et id genus alia possumus operibus pictorum fictorumque conjungere.
Tam enim verus esse pictus homo non potest, quamvis in speciem hominis
tendat, quam illa quae scripta sunt in libris comicorum. Neque enim
falsa esse volunt, aut ullo appetitu suo falsa sunt; sed quadam
necessitate, quantum fingentis arbitrium sequi potuerunt. At vero in
scena Roscius voluntate falsa Hecuba erat, natura verus homo; sed
illa voluntate etiam verus tragoedus, eo videlicet quo implebat,
institutum: falsus autem Priamus, eo quod Priamum assimilabat, sed
ipse non erat. Ex quo jam nascitur quiddam mirabile, quod tamen ita
se habere nemo ambigit. A. Quidnam id est? R. Quid putas, nisi
haec omnia inde esse in quibusdam vera, unde in quibusdam falsa sunt,
et ad suum verum hoc solum eis prodesse, quod ad aliud falsa sunt?
Unde ad id quod esse aut volunt aut debent, nullo modo perveniunt, si
falsa esse fugiunt. Quo pacto enim iste quem commemoravi, verus
tragoedus esset, si nollet esse falsus Hector, falsa Andromache,
falsus Hercules, et alia innumera? aut unde vera pictura esset, si
falsus equus non esset? unde in speculo vera hominis imago, si non
falsus homo? Quare, si quibusdam, ut verum aliquid sint, prodest ut
sint aliquid falsum; cur tantopere falsitates formidamus, et pro magno
bono appetimus veritatem? A. Nescio, et multum miror, nisi quia in
exemplis istis nihil imitatione dignum video. Non enim tanquam
histriones, aut de speculis quaeque relucentia, aut tanquam Myronis
buculae ex aere, ita etiam nos ut in nostro quodam habitu veri simus,
ad alienum habitum adumbrati atque assimilati, et ob hoc falsi esse
debemus; sed illud verum quaerere, quod non quasi bifronte ratione
sibique adversanti, ut ex aliqua parte verum sit, ex aliqua falsum sit
. R. Magna et divina quaedam requiris. Quae tamen si invenerimus,
nonne fatebimur his ipsam confici, et quasi conflari veritatem, a qua
denominatur omne quod verum quoquo modo nominatur? A. Non invitus
assentior.
|
|