|
19. R. Quid tibi ergo videtur? disciplina disputandi verane, an
falsa est? A. Quis dubitet veram? Sed vera est etiam grammatica.
R. Itane ut illa? A. Non video quid sit vero verius. R. Illud
profecto quod nihil falsi habet: quod intuens paulo ante offendebare ex
iis rebus quae nescio quomodo nisi falsae essent, verae esse non
possent. An ignoras omnia illa fabulosa et aperte falsa ad grammaticam
pertinere? A. Non ignoro istud quidem; sed, ut opinor, non per
grammaticam falsa sunt, sed per eam qualiacumque sunt, demonstrantur.
Siquidem est fabula compositum ad utilitatem delectationemve
mendacium. Est autem grammatica vocis articulatae custos et moderatrix
disciplina: cujus professionis necessitate cogitur humanae linguae
omnia etiam figmenta colligere, quae memoriae litterisque mandata
sunt, non ea falsa faciens, sed de his veram quamdam docens
asserensque rationem. R. Recte sane: nihil nunc curo, utrum abs te
ista bene definita atque distincta sint; sed illud quaero, utrum hoc
ita esse ipsa grammatica, an vero illa disciplina disputationis
ostendat. A. Non nego vim peritiamque definiendi, qua nunc ego ista
separare conatus sum, disputatoriae arti tribui.
20. R. Quid ipsa grammatica? nonne si vera est, eo vera est quo
disciplina est? Disciplina enim a discendo dicta est: nemo autem quae
didicit ac tenet, nescire dici potest; et nemo scit falsa. Omnis
ergo vera est disciplina. A. Non video quidem quid in ista
ratiuncula temere concedatur. Movet me tamen ne per istam cuipiam
videatur etiam illas fabulas veras esse; nam et has discimus et
tenemus. R. Numquidnam magister noster nolebat nos credere quae
docebat, et nosse? A. Imo vehementer ut nossemus instabat. R.
Numquid aliquando institit ut Daedalum volasse crederemus? A. Hoc
quidem nunquam. Sed plane nisi teneremus fabulam, vix nos posse
aliquid manibus tenere faciebat. R. Tu ergo negas verum esse quod
ista fabula sit, et quod ita sit Daedalus diffamatus? A. Hoc non
nego verum esse. R. Non negas ergo te didicisse verum, cum ista
didiceris. Nam si volasse Daedalum verum est, et hoc pueri pro ficta
fabula acciperent atque redderent, eo ipso falsa retinerent, quo vera
essent illa quae redderent. Hinc enim exstitit illud quod superius
mirabamur, de volatu Daedali veram fabulam esse non potuisse, nisi
Daedalum volasse falsum esset. A. Jam teneo istud; sed quid ex eo
proficiamus exspecto. R. Quid, nisi non esse falsam illam
rationem, qua collegimus disciplinam, nisi vera doceat, disciplinam
esse non posse? A. Et hoc quid ad rem? R. Quia volo dicas mihi
unde sit disciplina grammatica: inde enim vera est, unde disciplina
est. A. Nescio quid tibi respondeam. R. Nonne tibi videtur, si
nihil in ea definitum esset, et nihil in genera et partes distributum
atque distinctum, eam nullo modo disciplinam esse potuisse? A. Jam
intelligo quid dicas; nec ulla mihi occurrit cujusvis facies
disciplinae, in qua non definitiones ac divisiones et ratiocinationes,
dum quid quidque sit declaratur, dum sine confusione partium sua cuique
redduntur, dum nihil praetermittitur proprium, nihil annumeratur
alienum, totum hoc ipsum quo disciplina dicitur egerint. R. Ergo et
totum ipsum quo vera dicitur. A. Video consequi.
21. R. Responde nunc quae disciplina contineat definitionum,
divisionum, partitionumque rationes. A. Jam superius dictum est
haec disputandi regulis contineri. R. Grammatica igitur eadem arte
creata est, ut disciplina, et ut vera esset, quae est abs te superius
a falsitate defensa. Quod non de una grammatica mihi licet
concludere, sed prorsus de omnibus disciplinis. Nam dixisti, vereque
dixisti, nullam disciplinam tibi occurrere, in qua non definiendi jus
atque distribuendi idipsum, ut disciplina sit, fecerit. At, si eo
verae sunt quo sunt disciplinae, negabitne quispiam, veritatem ipsam
esse per quam omnes verae sunt disciplinae? A. Prope est omnino ut
assentiar: sed illud me movet, quod etiam rationem disputandi inter
easdem disciplinas numeramus. Quare illam potius existimo esse
veritatem, qua et ista ipsa ratio vera est. R. Optime omnino ac
vigilantissime: sed non negas, ut opinor, eo veram esse quo
disciplina est. A. Imo idipsum est quod me movet. Adverti enim
etiam disciplinam esse, et ob hoc veram dici. R. Quid ergo? istam
putas aliter disciplinam esse potuisse, nisi omnia in ea definita
essent et distributa? A. Nihil aliud habeo quod dicam. R. At,
si ad eam pertinet hoc officium, per seipsam disciplina vera est.
Quisquamne igitur mirum putabit, si ea qua vera sunt omnia, per se
ipsa et in seipsa vera sit veritas ? A. Nihil mihi obstat quominus
recta pergam in istam sententiam.
|
|