|
22. R. Ergo attende pauca quae restant. A. Profer si quid
habes, modo tale sit quod intelligam, libenterque concedam. R.
Esse aliquid in aliquo, non nos fugit duobus modis dici. Uno quo ita
est, ut etiam sejungi atque alibi esse possit, ut hoc lignum in hoc
loco, ut sol in oriente: altero autem quo ita est aliquid in
subjecto, ut ab eo nequeat separari, ut in hoc ligno forma et species
quam videmus, ut in sole lux, ut in igne calor, ut in animo
disciplina, et si qua sunt alia similia. An tibi aliter videtur?
A. Ista quidem vetustissima sunt nobis, et ab ineunte adolescentia
studiosissime percepta et cognita: quare non possum de his
interrogatus, quin ea sine ulla deliberatione concedam. R. Quid
illud? nonne concedis, quod in subjecto est inseparabiliter, si
subjectum ipsum non maneat, manere non posse? A. Hoc quoque video
necessarium; nam manente subjecto, posse id quod in subjecto est non
manere, quisquis diligenter res advertit, intelligit. Siquidem hujus
corporis color potest vel valetudinis ratione vel aetate immutari, cum
ipsum corpus necdum interierit. Et hoc non peraeque in omnibus valet,
sed in his in quibus, non ut sint ipsa subjecta, ea quae in subjectis
sunt coexistunt. Non enim ut sit iste paries, paries hoc colore fit,
quem in eo videmus; cum etiam si quo casu nigrescat aut albescat, vel
aliquem alium mutet colorem, nihilominus tamen maneat paries ac
dicatur. At vero ignis si calore careat, ne ignis quidem erit; nec
nivem vocare, nisi candidam, possumus.
|
|