|
23. Illud vero quod interrogasti, quis concesserit, aut cui posse
fieri videatur, ut id quod in subjecto est, maneat ipso intereunte
subjecto? Monstruosum enim et a veritate alienissimum est, ut id quod
non esset nisi in ipso esset, etiam cum ipsum non fuerit possit esse.
R. Illud igitur quod quaerebamus inventum est. A. Quid narras?
R. Id quod audis. A. Jamne ergo liquido constat animum esse
immortalem? R. Si ea quae concessisti vera sint, liquidissime:
nisi forte animum dicis, etiamsi moriatur, animum esse. A. Nunquam
equidem hoc dixerim; sed eo ipso quo interit, fieri ut animus non
sit, dico. Nec me ab hac sententia revocat, quod a magnis
philosophis dictum est, eam rem quae, quocumque venerit, vitam
praestat, mortem in se admittere non posse. Quamvis enim lumen
quocumque intrare potuerit, faciat id lucere, tenebrasque in se
propter memorabilem illam vim contrariorum non possit admittere; tamen
exstinguitur, locusque ille exstincto lumine tenebratur. Ita illud
quod tenebris resistebat, neque ullo modo in se tenebras admisit, et
sic eis intereundo locum fecit, ut poterat etiam discedendo. Itaque
timeo ne mors ita contingat corpori, ut tenebrae loco, aliquando
discedente animo ut lumine, aliquando autem ibidem exstincto; ut jam
non de omni morte corporis securitas sit, sed aliquod genus mortis sit
optandum, quo anima ex corpore incolumis educatur, perducaturque ad
locum, si est ullus talis locus, ubi non possit exstingui. Aut, si
ne hoc quidem potest, atque in ipso corpore anima quasi lumen
accenditur, nec alibi potest durare, omnisque mors est exstinctio
quaedam animae in corpore vel vitae; aliquod genus eligendum est
quantum homo sinitur, quo idipsum quod vivitur, cum securitate ac
tranquillitate vivatur, quanquam nescio quomodo istud possit fieri si
anima moritur. O multum beatos, quibus sive ab ipsis, sive abs
quolibet, non esse metuendam mortem, etiamsi anima intereat,
persuasum est! At mihi misero nullae adhuc rationes, nulli libri
persuadere potuerunt.
24. R. Noli gemere, immortalis est animus humanus. A. Unde
hoc probas? R. Ex iis quae cum magna cautione, ut arbitror,
superius concessisti. A. Nihil quidem me minus vigilanter
interroganti tibi memini dedisse: sed collige jam ipsam summam, oro
te; videamus quo tantis ambagibus pervenerimus, nec me jam interroges
volo. Si enim ea breviter enumeraturus es quae concessi, quonam
rursus responsio mea desideratur? An ut moras gaudiorum mihi frustra
inferas, si quid boni forte confecimus? R. Faciam quod te velle
video, sed attende diligentissime. A. Loquere jam, hic sum; quid
enecas? R. Omne quod in subjecto est, si semper manet, ipsum etiam
subjectum maneat semper necesse est. Et omnis in subjecto est animo
disciplina. Necesse est igitur semper ut animus maneat, si semper
manet disciplina. Est autem disciplina veritas, et semper, ut in
initio libri hujus ratio persuasit, veritas manet. Semper igitur
animus manet, nec animus mortuus dicitur. Immortalem igitur animum
solus non absurde negat, qui superiorum aliquid non recte concessum
esse convincit.
|
|