|
25. A. Jam me volo in gaudia mittere, sed duabus aliquantum
revocor causis. Nam primum me movet quod circuitu tanto usi sumus,
nescio quam ratiocinationum catenam sequentes, cum tam breviter totum
de quo agebatur, demonstrari potuerit, quam nunc demonstratum est.
Quare, me sollicitum facit quod tam diu quasi ad insidiandum
obambulavit oratio. Deinde non video quomodo in animo semper sit
disciplina, praesertim disputandi, cum et tam pauci ejus gnari sint,
et quisquis eam novit, tanto ab infantia tempore fuerit indoctus. Non
enim possumus dicere aut imperitorum animos non esse animos, aut esse
in animo eam quam nesciant disciplinam. Quod si vehementer absurdum
est, restat ut aut non semper in animo sit veritas, aut disciplina
illa veritas non sit.
26. R. Vides quam non frustra tantos circuitus egerit nostra
ratiocinatio. Quaerebamus enim quid sit veritas, quod ne nunc quidem
in hac quadam silva rerum, omnibus pene callibus oberratis, video nos
investigare potuisse. Sed quid facimus? An incoepta omittimus, et
exspectamus ecquid nobis librorum alienorum in manus incidat, quod huic
quaestioni satisfaciat? Nam et multos ante nostram aetatem scriptos
esse arbitror, quos non legimus: et nunc, ut nihil quod nescimus
opinemur, manifestum habemus, et carmine de hac re scribi, et soluta
oratione; et ab iis viris quorum nec scripta latere nos possunt, et
eorum ingenia talia novimus, ut nos in eorum litteris quod volumus,
inventuros desperare non possimus: praesertim cum hic ante oculos
nostros sit ille, in quo ipsam eloquentiam quam mortuam dolebamus,
perfectam revixisse cognovimus . Illene nos sinet, cum scriptis suis
vivendi modum docuerit, vivendi ignorare naturam? A. Non arbitror
equidem et multum inde spero, sed unum doleo quod vel erga se, vel
erga sapientiam studium nostrum non ei ut volumus, valemus aperire.
Nam profecto ille misereretur sitim nostram, et exundaret multo citius
quam nunc Securus enim est, quod sibi jam totum de animae
immortalitate persuasit, nec scit aliquos esse fortasse, qui hujus
ignorationis miseriam satis cognoverunt, et quibus praesertim
rogantibus non subvenire crudele sit. Ille autem alius novit quidem
pro familiaritate ardorem nostrum; sed ita longe abest, et ita nunc
constituti sumus, ut vix ad eum vel epistolae mittendae facultas sit .
Quem credo jam otio Transalpino perfecisse carmen quo mortis metus
excantatus effugiat, et antiqua glacie duratus animae stupor frigusque
pellatur. Sed interim dum ista proveniunt, quae in nostra potestate
non sunt, nonne turpissimum est perire otium nostrum, et totum ipsum
animum ex incerto arbitrio pendere deligatum?
|
|