|
27. Ubi est quod Deum et rogavimus et rogamus, ut nobis non
divitias, non corporis voluptates, non populares suggestus atque
honores, sed animam nostram seque ipsum quaerentibus, iter aperiat?
Itane nos deseret, aut a nobis deseretur? R. Alienissimum quidem
ab ipso est ut eos qui talia desiderant deserat: unde a nobis quoque
alienum esse debet ut tantum ducem deseramus. Quare, si placet,
repetamus breviter unde illa duo confecta sint, aut semper manere
veritatem, aut veritatem esse disputandi rationem. Haec enim
vacillare dixisti, quo minus nos faciat totius rei summa securos. An
potius illud quaeremus, quomodo esse possit in imperito animo
disciplina, quem non possumus non animum dicere? Hinc enim commotus
videbare, ut de illis quae concesseras, dubitare rursus necesse
fuerit. A. Imo discutiamus prius illa, deinde hoc quale sit
videbimus. Ita enim, ut opinor, nulla controversia remanebit. R.
Ita fiat, sed adesto totus atque cautissimus. Scio enim quid tibi
eveniat attendenti, dum nimis pendes in conclusionem, et ut jam jamque
inferatur exspectas, ea quae interrogantur non diligenter examinata
concedis. A. Verum fortasse dicis; sed enitar contra hoc genus
morbi quantum possum: modo jam tu incipe quaerere, ne superfluis
immoremur.
28. R. Ex eo, quantum memini, veritatem non posse interire
conclusimus, quod non solum si totus mundus intereat, sed etiam si
ipsa veritas, verum erit et mundum et veritatem interisse. Nihil
autem verum sine veritate: nullo modo igitur interit veritas. A.
Agnosco ista, et multum miror si falsa sunt. R. Ergo illud alterum
videamus. A. Sine me paululum considerare, oro te, ne huc iterum
turpiter redeam. R. Ergone interisse veritatem verum non erit? Si
non erit verum, non ergo interit. Si verum erit, unde post occasum
veritatis verum erit, cum jam veritas nulla est? A. Nihil habeo
quid plus cogitem atque considerem; perge ad aliud. Certe faciemus,
quantum possumus, ut docti atque prudentes viri legant haec, et
nostram, si qua est, corrigant temeritatem: nam me nec modo, nec
aliquando arbitror quid contra hoc dicatur posse invenire.
29. R. Numquidnam ergo dicitur veritas, nisi qua verum est
quidquid verum est? A. Nullo modo. R. Numquidnam recte dicitur
verum, nisi quod non est falsum? A. Hinc vero dubitare dementia
est. R. Num falsum non est quod ad similitudinem alicujus
accommodatum est, neque id tamen est cujus simile apparet? A. Nihil
quidem aliud video quod libentius falsum vocem. Sed tamen solet falsum
dici, etiam quod a veri similitudine longe abest. R. Quis negat?
sed tamen quod habeat ad verum nonnullam imitationem. A. Quomodo?
Non enim cum dicitur, junctis alitibus anguibus Medeam volasse, ulla
ex parte res ista verum imitatur; quippe quae nulla sit, nec imitari
aliquid possit ea res quae omnino non sit. R. Recte dicis; sed non
attendis eam rem quae omnino nulla sit, ne falsum quidem posse dici.
Si enim falsum est, est: si non est, non est falsum . A. Non
ergo dicemus illud de Medea, nescio quod monstrum, falsum esse? R.
Non utique; nam si falsum est, quomodo monstrum est ? A. Miram
rem video: itane tandem cum audio,
|
Angues ingentes alites junctos jugo.
|
|
|
Poeta apud Cic., de Invent. I, 19
|
non dico falsum? R. Dicis plane: est enim quod falsum esse dicas.
A. Quid, quaeso? R. Illam scilicet sententiam quae ipso versu
enuntiatur. A. Et quam tandem habet ista imitationem veri? R.
Quia similiter enuntiaretur, etiamsi vere illud Medea fecisset.
Imitatur ergo ipsa enuntiatione veras sententias falsa sententia.
Quae si non creditur, eo solo imitatur veras quod ita dicitur, estque
tantum falsa, non etiam fallens. Si autem fidem impetrat, imitatur
etiam creditas veras. A. Jam intelligo multum interesse inter illa
quae dicimus, et illa de quibus dicimus aliquid; quare jam assentior:
nam hoc solo revocabar, quidquid falsum dicimus non recte dici, nisi
habeat veri alicujus imitationem. Quis enim lapidem falsum argentum
esse dicens non jure rideatur? tamen si quisquam lapidem argentum esse
dicat, dicimus falsum eum dicere, id est falsam proferre sententiam.
Stannum autem vel plumbum non absurde, ut opinor, falsum argentum
vocamus, quod id res ipsa velut imitatur: neque ex eo falsa est nostra
sententia, sed illud ipsum de quo enuntiatur.
|
|