|
30. R. Bene intelligis. Sed illud vide, utrum et argentum falsi
plumbi nomine congruenter appellare possimus. A. Non mihi placet.
R. Quid ita? A. Nescio; nisi illud video, vehementer contra
voluntatem meam dici. R. Num forte propterea quod argentum melius
est, et quasi in contumeliam ejus dicitur; plumbi autem quidam velut
honor est, si falsum argentum vocetur? A. Prorsus explicasti quod
volebam. Et ideo credo jure infames intestabilesque haberi, qui
muliebri habitu se ostentant, quos nescio utrum falsas mulieres, an
falsos viros melius vocem. Veros tamen histriones, verosque infames
sine dubitatione possumus vocare; aut, si latent nec infame quidquam
nisi a turpi fama nominatur, veros nequam non sine veritate dicimus,
ut opinor. R. Alius locus nobis erit de istis rebus disserendi:
multa enim fiunt, quae quasi facie populari turpia videntur, aliquo
tamen fine laudabili honesta monstrantur. Et magna quaestio est utrum
patriae liberandae causa muliebri tunica indutus, debeat hostem
decipere, hoc ipso quo mulier falsa sit, fortasse verior vir futurus:
et utrum sapiens qui aliquo modo certum habeat necessariam fore vitam
suam rebus humanis, malit emori frigore, quam femineis vestibus, si
aliud non sit, amiciri. Sed de hoc, ut dictum est, alias
videbimus. Profecto enim cernis quantae inquisitionis indigeat,
quatenus ista progredi debeant, ne in quasdam inexcusabiles
turpitudines decidatur. Nunc autem quod praesenti quaestioni satis
est, jam puto apparere, neque dubitari non esse falsum quidquam nisi
veri aliqua imitatione.
|
|