|
31. A. Proficiscere ad reliqua; nam hoc mihi bene persuasum est.
R. Ergo illud quaero, utrum praeter disciplinas quibus erudimur, et
quibus etiam ipsum studium sapientiae annumerari decet, possimus
quidquam ita verum invenire, quod non sicut theatricus Achilles ex
aliqua parte falsum sit, ut ex alia verum esse possit? A. Mihi
videntur multa inveniri. Non enim disciplinae istum habent lapidem,
nec tamen, ut verus sit lapis, imitatur aliquid secundum quod falsus
dicatur. Quo uno commemorato, vides jam innumerabilibus supersedendum
esse, quae sponte occurrant cogitantibus. R. Video prorsus. Sed
nonne tibi videntur uno corporis nomine includi? A. Viderentur, si
aut inane nihil esse certum haberem, aut ipsum animum inter corpora
numerandum arbitrarer, aut etiam Deum corpus aliquod esse crederem.
Quae omnia si sunt, ad nullius imitationem falsa et vera esse video.
R. In longum nos mittis, sed utar quantum possum compendio. Certe
enim aliud est quod inane appellas, aliud quod veritatem. A. Longe
aliud. Quid enim me inanius, si veritatem inane aliquid puto, aut
tantopere aliquid inane appeto? Quid enim aliud quam veritatem
invenire desidero? R. Ergo et illud fortasse concedis, nihil verum
esse quod non veritate fiat ut verum sit. A. Jam hoc olim manifestum
est. R. Num dubitas nihil esse inane praeter ipsum inane, aut certe
corpus? A. Prorsus non dubito. R. Opinor ergo, veritatem corpus
esse aliquod credis. A. Nullo modo. R. Quid in corpore? A.
Nescio; nihil ad rem: arbitror enim vel illud te scire, si est
inane, magis illud esse ubi nullum sit corpus. R. Hoc sane planum
est. A. Quid igitur immoramur? R. An tibi aut veritas videtur
fecisse inane, aut aliquid verum esse ubi veritas non sit? A. Non
videtur. R. Non est ergo inane verum, quia neque ab eo quod inane
non est, inane fieri potest: et quod veritate caret, verum non esse
manifestum est; et omnino ipsum quod inane dicitur, ex eo quod nihil
sit dicitur. Quomodo igitur potest verum esse quod non est? aut
quomodo potest esse quod penitus nihil est? A. Age nunc, inane
tanquam inane deseramus.
|
|