|
32. R. Quid de caeteris dicis? A. Quid ? R. Quod vides
mihi plurimum suffragari. Restat enim animus et Deus, quae duo si
propterea vera sunt quod in his est veritas, de immortalitate Dei nemo
dubitat. Animus autem immortalis creditur, si veritas quae interire
non potest, etiam in illo esse probatur. Quare jam illud ultimum
videamus, utrum corpus non sit vere verum, id est non in eo sit
veritas, sed quasi quaedam imago veritatis. Nam si et in corpore,
quod satis certum est recipere interitum, tale verum invenerimus,
quale est in disciplinis, non continuo erit disputandi disciplina
veritas, qua omnes verae sunt disciplinae. Verum est enim et corpus
quod non videtur disputandi ratione esse formatum. Si vero et corpus
imitatione aliqua verum est, et ob hoc non ad liquidum verum, nihil
erit fortasse quod impediat disputandi rationem, quominus ipsa veritas
esse doceatur. A. Interim quaeramus de corpore; nam ne hoc quidem
cum constiterit, video istam controversiam terminatam. R. Unde scis
quid velit Deus? Itaque attende: nam ego puto corpus aliqua forma et
specie contineri, quam si non haberet, corpus non esset; si veram
haberet, animus esset. An aliter putandum est? A. Assentior in
parte, de caetero dubito; nam, nisi teneatur aliqua figura, corpus
non esse concedo. Quomodo autem, si eam veram haberet, animus
esset, non satis intelligo. R. Nihilne tandem de primi libri
exordio, et de illa tua geometrica recordaris? A. Bene
commemorasti; recordor prorsus, ac libentissime. R. Talesne in
corporibus figurae inveniuntur, quales illa disciplina demonstrat?
A. Imo incredibile est quanto deteriores esse convincuntur. R.
Quas ergo istarum veras putas? A. Ne quaeso, etiam istuc me
interrogandum putes. Quis enim mente tam caecus est qui non videat,
istas quae in geometrica docentur, habitare in ipsa veritate, aut in
his etiam veritatem; illas vero corporis figuras, siquidem quasi ad
istas tendere videntur, habere nescio quam imitationem veritatis, et
ideo falsas esse? Jam enim totum illud quod ostendere moliebaris
intelligo.
|
|