|
33. R. Quid ergo jam opus est ut de disciplina disputationis
requiramus? Sive enim figurae geometricae in veritate, sive in eis
veritas sit, anima nostra, id est intelligentia nostra, contineri
nemo ambigit, ac per hoc in nostro animo etiam veritas esse cogitur.
Quod si quaelibet disciplina ita est in animo, ut in subjecto
inseparabiliter, nec interire veritas potest; quid, quaeso, de animi
perpetua vita, nescio qua mortis familiaritate dubitamus? An illa
linea vel quadratura vel rotunditas habent alia quae imitentur ut vera
sint? A. Nullo modo id possum credere, nisi forte aliud sit linea
quam longitudo sine latitudine, et aliud circulus quam linea
circumducta undique ad medium aequaliter vergens. R. Quid ergo
cunctamur? An ubi ista sunt, veritas non est? A. Avertat Deus
amentiam. R. An disciplina non est in animo? A. Quis hoc
dixerit? R. Sed forte potest, intereunte subjecto, id quod in
subjecto est permanere? A. Quando mihi hoc persuadetur? R.
Restat ut occidat veritas. A. Unde fieri potest? R. Immortalis
est igitur anima: jamjam crede rationibus tuis, crede veritati;
clamat et in te esse habitare, et immortalem esse, nec sibi suam sedem
quacumque corporis morte posse subduci. Avertere ab umbra tua,
revertere in te; nullus est interitus tuus, nisi oblitum te sese quod
interire non possis. A. Audio, resipisco, recolere incipio.
Sed, quaeso, illa quae restant expediasquomodo in animo imperito,
non enim eum mortalem dicere possumus, disciplina et veritas esse
intelligantur. R. Aliud ista quaestio volumen desiderat, si eam vis
tractari diligenter: simul et illa quae, ut potuimus, investigata
sunt, recensenda tibi esse video; quia si nihil eorum quae concessa
sunt dubium est, multum nos egisse arbitror, nec cum parva securitate
caetera quaerere.
|
|