|
34. A. Ita est ut dicis, et obtempero praeceptis tuis libens.
Sed illud saltem impetrem, antequam terminum volumini statuas, ut
quid intersit inter veram figuram, quae intelligentia continetur, et
cam quam sibi fingit cogitatio, quae graece sive phantasia sive
phantasma dicitur, breviter exponas. R. Hoc quaeris quod videre
nisi mundissimus non potest, et ad cujus rei visionem parum es
exercitatus; neque nunc per istos circuitus aliud quam exercitationem
tuam, ut illud videre sis idoneus, operamur: tamen interesse plurimum
quomodo possit doceri, fortasse breviter planum facio. Fac enim te
aliquid esse oblitum, aliosque te velle quasi in memoriam revocare.
Dicunt ergo illi: Numquidnam hoc est, aut illud? diversa velut
similia proferentes. Tu vero nec illud vides quod recordari cupis, et
tamen vides non hoc esse quod dicitur. Numquidnam tibi cum hoc
evenit, omni modo videtur oblivio? Nam ipsa discretio, qua non
admittitur quod falso admoneris, pars quaedam recordationis est. A.
Ita videtur. R. Tales ergo nondum verum vident; falli tamen
decipique non possunt; et quid quaerant, satis norunt. At si tibi
quispiam dicat te post paucos dies risisse quam natus es, non audes
dicere falsum esse: et si auctor sit cui fides habenda est, non
recordaturus, sed crediturus es; totum enim tempus illud validissima
oblivione tibi sepultum est: an aliter putas? A. Prorsus
consentio. R. Haec igitur ab illa oblivione plurimum differt, sed
illa media est. Nam est alia recordationi revisendaeque veritati
propior atque vicinior: cui simile est quando videmus aliquid,
certoque recognoscimus id nos vidisse aliquando, atque nosse
affirmamus; sed ubi, aut quando, aut quomodo, aut apud quem nobis in
notitiam venerit, satagimus repetere atque recolere. Ut si de homine
nobis contigerit, etiam quaerimus ubi eum noverimus: quod cum ille
commemoraverit, repente tota res memoriae quasi lumen infunditur,
nihilque amplius, ut reminiscamur, laboratur. An hoc genus ignotum
tibi est, aut obscurum? A. Quid hoc planius? aut quid crebrius
mihi accidere solet?
35. R. Tales sunt qui bene disciplinis liberalibus eruditi;
siquidem illas sine dubio in se oblivione obrutas eruunt discendo, et
quodammodo refodiunt : nec tamen contenti sunt, nec se tenent donec
totam faciem veritatis, cujus quidam in illis artibus splendor jam
subrutilat, latissime atque plenissime intueantur. Sed ex his quidam
falsi colores atque formae, velut in speculum cogitationis se fundunt,
falluntque inquirentes saepe, ac decipiunt putantes illud totum esse
quod norunt vel quod inquirunt. Ipsae sunt illae imaginationes magna
cautione vitandae; quae deprehenduntur fallaces, cum cogitationis
variato quasi speculo variantur, cum illa facies veritatis una et
immutabilis maneat. Tum enim alterius atque alterius magnitudinis
quadratum sibi cogitatio depingit, et quasi ante oculos praefert; sed
mens interior quae vult verum videre, ad illud se potius convertat, si
potest, secundum quod judicat illa omnia esse quadrata. A. Quid,
si nobis quispiam dicat secundum id eam judicare, quod videre oculis
solet? R. Quare ergo judicat, si tamen bene erudita est,
quantamvis pilam veram vera planitie puncto tangi? Quid tale unquam
oculus vidit, aut videre potest, cum ipsa imaginatione cogitationis
fingi quidquam hujusmodi non potest? Annon hoc probamus, cum etiam
minimum circulum imaginando animo describimus, et ab eo lineas ad
centrum ducimus? Nam cum duas duxerimus, inter quas quasi acu vix
pungi possit, alias jam in medio non possumus ipsa cogitatione
imaginaria ducere, ut ad centrum sine ulla commixtione perveniant; cum
clamet ratio innumerabiles posse duci, nec sese in illis incredibilibus
angustiis nisi centro posse contingere, ita ut in omni earum intervallo
scribi etiam circulus possit. Hoc cum illa phantasia implere non
possit, magisque quam ipsi oculi, deficiat, siquidem per ipsos est
animo inflicta, manifestum est et multum eam differre a veritate, et
illam, dum haec videtur, non videri.
36. Haec dicentur operosius atque subtilius, cum de intelligendo
disserere coeperimus, quae nobis pars proposita est, cum de animae
vita quidquid sollicitat, fuerit quantum valemus enucleatum atque
discussum. Non enim credo te parum formidare ne mors humana, etiamsi
non interficiat animam, rerum tamen omnium, et ipsius, si qua
comperta fuerit, veritatis oblivionem inferat. A. Non potest satis
dici quantum hoc malum metuendum sit. Qualis enim erit illa aeterna
vita, vel quae mors non ei praeponenda est, si sic vivit anima, ut
videmus eam vivere in puero mox nato? ut de illa vita nihil dicam quae
in utero agitur; non enim puto esse nullam. R. Bono animo esto;
Deus aderit, ut jam sentimus, quaerentibus nobis, qui beatissimum
quiddam post hoc corpus, et veritatis plenissimum sine ullo mendacio
pollicetur. A. Fiat ut speramus.
|
|