|
2. A. Manifestissimum ordinem video atque brevissimum. R. Hic
ergo esto nunc, ut interroganti caute firmeque respondeas. A.
Isthic sum. R. Si manebit semper mundus iste, verum est mundum
semper mansurum esse? A. Quis hoc dubitet? R. Quid, si non
manebit? nonne ita verum est mundum non esse mansurum? A. Nihil
resisto. R. Quid, cum interierit, si interiturus est? nonne tunc
id erit verum, mundum interisse? Nam quamdiu verum non est mundum
occidisse, non occidit: repugnat igitur ut mundus occiderit, et verum
non sit mundum occidisse. A. Et hoc concedo. R. Quid illud?
Videturne tibi verum aliquid esse posse, ut veritas non sit? A.
Nullo modo. R. Erit igitur veritas, etiamsi mundus intereat. A.
Negare non possum. R. Quid, si ipsa veritas occidat? nonne verum
erit veritatem occidisse? A. Et istud quis negat? R. Verum autem
non potest esse, si veritas non sit. A. Jam hoc paulo ante
concessi. R. Nullo modo igitur occidet veritas. A. Perge ut
coepisti, nam ista collectione nihil est verius.
|
|