|
3. R. Nunc respondeas mihi velim, utrum tibi sentire anima
videatur, an corpus? A. Anima videtur. R. Quid? intellectus
videtur tibi ad animam pertinere? A. Prorsus videtur. R. Ad
solam animam, an ad aliquid aliud? A. Nihil aliud video praeter
animam, nisi Deum, ubi intellectum esse credam. R. Jam illud
videamus. Si tibi quispiam istum parietem non esse parietem, sed
arborem diceret, quid putares? A. Aut ejus sensum, aut meum
falli, aut hoc nomine ab eo parietem vocari. R. Quid, si et illi
species arboris in eo appareat, et tibi parietis? nonne poterit
utrumque verum esse? A. Nullo modo; quia una eademque res, et
arbor et paries esse non potest. Quamvis enim singulis nobis singula
esse videantur, necesse est unum nostrum imaginationem falsam pati.
R. Quid, si nec paries nec arbor est, et ambo fallimini? A.
Potest id quidem. R. Hoc ergo unum superius praetermiseras. A.
Fateor. R. Quid, si agnoscatis aliud vobis videri quam est?
numquidnam fallimini? A. Non. R. Potest igitur et falsum esse
quod videtur, et non falli cui videtur. A. Potest. R.
Confitendum est igitur non eum falli qui falsa videt, sed eum qui
assentitur falsis. A. Plane confitendum. R. Quid ipsum falsum?
quare falsum est? A. Quod aliter sese habet quam videtur. R. Si
ergo non sint quibus videatur, nihil est falsum. A. Sequitur. R.
Non igitur est in rebus falsitas, sed in sensu: non autem fallitur
qui falsis non assentitur. Conficitur ut aliud simus nos, aliud
sensus; siquidem, cum ipse fallitur, possumus nos non falli. A.
Nihil habeo quod contradicam. R. Sed numquid, cum anima fallitur,
audes te dicere non esse falsum? A. Quo pacto istud audeam? R.
At nullus sensus sine anima, nulla falsitas sine sensu. Aut operatur
igitur anima, aut cooperatur falsitati . A. Trahunt praecedentia
consensionem.
4. R. Illud nunc responde, utrum tibi videatur posse fieri ut
aliquando falsitas non sit. A. Quomodo mihi hoc videri potest, cum
tanta sit difficultas inveniendae veritatis, ut absurdius dicatur
falsitatem quam veritatem esse non posse? R. Numquidnam arbitraris
eum qui non vivit, posse sentire? A. Non potest fieri. R.
Confectum est animam semper vivere. A. Nimis cito urges me in
gaudia: pedetentim, quaeso. R. Atqui, si recte illa concessa
sunt, nihil de hac re dubitandum video. A. Nimis cito est,
inquam. Itaque facilius adducor ut me temere aliquid concessisse
arbitrer, quam ut jam securus de immortalitate animae fiam. Tamen
evolve istam conclusionem, et quomodo id effectum sit ostende. R.
Falsitatem dixisti sine sensu esse non posse, et eam non esse non
posse: semper igitur est sensus. At nullus sensus sine anima: anima
igitur sempiterna est. Nec valet sentire, nisi vivat. Semper igitur
anima vivit.
|
|