|
5. A. O plumbeum pugionem! Posses enim concludere hominem esse
immortalem, si tibi concessissem nunquam istum mundum esse posse sine
homine, eumque mundum esse sempiternum. R. Bene quidem vigilas.
Sed tamen non parum est quod confecimus, rerum naturam sine anima esse
non posse, nisi forte in rerum natura falsitas aliquando non erit.
A. Istud quidem consequens esse confiteor. Sed jam amplius
deliberandum censeo, utrum superius concessa non nutent. Non enim
parvum gradum ad animae immortalitatem factum esse video. R. Satisne
considerasti, ne quid temere dederis? A. Satis quidem, sed nihil
video quo me arguam temeritatis. R. Ergo confectum est rerum naturam
sine anima viva esse non posse. A. Confectum hactenus, ut possint
vicissim aliae nasci, aliae mori. R. Quid, si de natura rerum
falsitas auferatur? nonne fiet ut vera sint omnia? A. Consequi
video. R. Responde unde tibi videatur paries iste verus esse. A.
Quia ejus non fallor aspectu. R. Ergo quia ita est ut videtur.
A. Etiam. R. Si igitur aliquid inde falsum est quod aliter
videtur atque est, inde verum quod ita ut est videtur; ablato eo cui
videtur, nec falsum quidquam, nec verum est. At si falsitas in rerum
natura non sit, vera sunt omnia. Nec videri quidquam nisi viventi
animae potest. Manet igitur anima in rerum natura, si auferri
falsitas non potest; manet, si potest. A. Video robustius quidem
esse factum quod jam conclusum erat; sed nihil hac adjectione
promovimus. Nihilominus enim manet illud quod plurimum me movet,
nasci animas et interire, atque ut non desint mundo, non earum
immortalitate, sed successione provenire.
6. R. Videnturne tibi quaeque corporea, id est sensibilia,
intellectu posse comprehendi? A. Non videntur. R. Quid illud?
videtur tibi sensibus uti Deus ad res cognoscendas? A. Nihil audeo
de hac re temere affirmare; sed quantum conjicere datur, nullo modo
Deus utitur sensibus. R. Ergo concludimus non sentire posse nisi
animam. A. Conclude interim quantum probabiliter licet. R. Quid
illud? dasne istum parietem, si verus paries non sit, non esse
parietem? A. Nihil hoc facilius dederim. R. Neque quidquam, si
verum corpus non sit, corpus esse? A. Tale etiam hoc est. R.
Ergo si nihil verum est, nisi ita sit ut videtur; nec quidquam
corporeum videri nisi sensibus potest; nec sentire, nisi anima; nec,
si verum corpus non sit, corpus esse: restat ut corpus esse non
possit, nisi anima fuerit. A. Nimis urges, et quid resistam non
habeo.
|
|