|
7. R. Attende in ista diligentius. A. En Adsum. R. Certe
hic lapis est; et ita verus est, si non se habet aliter ac videtur;
et lapis non est, si verus non est; et non nisi sensibus videri
potest. A. Etiam. R. Non sunt igitur lapides in abditissimo
terrae gremio, nec omnino ubi non sunt qui sentiant: nec iste lapis
esset, nisi eum videremus; nec lapis erit cum discesserimus, nemoque
alius eum praesens videbit. Nec, si loculos bene claudas, quamvis
multa in eis incluseris, aliquid habebunt. Nec prorsus ipsum lignum
intrinsecus lignum est. Fugit enim omnes sensus quidquid in altitudine
est corporis minime perlucentis, quod non esse omnino cogitur. Etenim
si esset, verum esset; nec verum quidquam est, nisi quod ita est ut
videtur: illud autem non videtur; non est igitur verum: nisi quid
habes ad haec quod respondeas. A. De iis quidem quae concessi, hoc
natum esse video; sed absurdum ita est, ut quidquid vis illorum
facilius negem, quam hoc verum esse concedam. R. Nihil repugno.
Vide ergo quid dicere velis: corporea nisi sensibus videri posse, an
sentire nisi animam, an esse lapidem vel quid aliud, sed verum non
esse, an ipsum verum aliter esse definiendum. A. Isthuc ipsum, oro
te, ultimum videamus.
8. R. Defini ergo verum. A. Verum est quod ita se habet ut
cognitori videtur, si velit possitque cognoscere. R. Non erit
igitur verum quod nemo potest cognoscere? Deinde, si falsum est quod
aliter quam est, videtur; quid, si alteri videatur hic lapis,
lapis; alteri lignum? eadem res et falsa et vera erit? A. Illud me
magis superius movet, quomodo si quid cognosci non potest, eo fiat ut
verum non sit. Nam quod simul una res, et vera et falsa est, non
nimis curo. Etenim video unam rem diversis comparatam, simul et
majorem et minorem esse. Sed ex eo istud contingit, quod nihil per se
majus aut minus est. Comparationis enim sunt ista nomina. R. At si
dicis nihil esse verum per se, non times ne sequatur ut nihil sit per
se? Unde enim lignum est hoc, inde etiam verum lignum est. Nec
fieri potest ut per seipsum, id est sine cognitore lignum sit, et
verum lignum non sit. A. Ergo illud dico et sic definio, nec vereor
ne definitio mea ob hoc improbetur, quod nimis brevis est: nam verum
mihi videtur esse id quod est. R. Nihil ergo erit falsum, quia
quidquid est, verum est. A. In magnas angustias me conjecisti, nec
invenio prorsus quid respondeam. Ita fit ut cum aliter doceri nolim
quam istis interrogationibus, verear jam tamen interrogari.
|
|