|
9. R. Deus cui nos commisimus, sine dubitatione fert opem, et de
his angustiis liberat nos, modo credamus, et eum rogemus devotissime.
A. Nihil plane libentius hoc loco fecerim; nam nusquam tantam
caliginem pertuli. Deus, Pater noster, qui ut oremus hortaris, qui
et hoc quod rogaris praestas; siquidem cum te rogamus, melius
vivimus, melioresque sumus: exaudi me palpitantem in his tenebris, et
mihi dexteram porrige. Praetende mihi lumen tuum, revoca me ab
erroribus; te duce in me redeam et in te. Amen. R. Hic esto
quantum potes, et vigilantissime attende. A. Dic, quaeso, si quid
tibi suggestum est, ne pereamus. R. Hic esto. A. Ecce habes me
nihil aliud agentem.
10. R. Prius quid sit falsum, etiam atque etiam ventilemus. A.
Miror si quidquam aliud erit, quam quod non ita est ut videtur. R.
Attende potius, et ipsos sensus prius interrogemus. Nam certe quod
oculi vident, non dicitur falsum, nisi habeat aliquam similitudinem
veri. Ut verbi causa, homo quem videmus in somnis, non est utique
verus homo, sed falsus, eo ipso quod habet veri similitudinem. Quis
enim canem videat, et recte se dicat hominem somniasse? Ergo et ille
falsus canis est, ex eo quod similis vero est. A. Ita est ut
dicis. R. Quid, vigilans quisque si viso equo putet se hominem
videre? nonne eo fallitur quod ei appareat aliqua hominis similitudo?
Nam si nihil ei appareat, nisi equi species, non potest arbitrari
sese hominem videre. A. Prorsus cedo. R. Dicimus item falsam
arborem quam pictam videmus, et falsam faciem quae de speculo
redditur, et falsum turrium motum navigantibus, falsamque infractionem
remi, ob aliud nihil nisi quod verisimilia sunt. A. Fateor. R.
Ita et in geminis fallimur, ita in ovis, ita in singulis sigillis uno
annulo impressis, et in caeteris talibus. A. Sequor omnino atque
concedo. R. Similitudo igitur rerum quae ad oculos pertinet, mater
est falsitatis. A. Negare non possum.
11. R. Sed haec omnis silva, nisi me fallit, in duo genera
dividi potest. Nam partim aequalibus in rebus, partim vero in
deterioribus est. Aequalia sunt, quando tam hoc illi quam illud huic
simile esse dicimus, ut de geminis dictum est, vel de impressionibus
annuli. In deterioribus autem, quando illud quod deterius est,
simile esse dicimus meliori. Quis enim in speculum attendat, et recte
dicat se esse illi imagini similem, ac non potius illam sibi? Hoc
autem genus partim est in eo quod anima patitur, partim vero in iis
rebus quae videntur. Sed ipsum quod anima patitur, aut in sensu
patitur, ut turris motum qui nullus est; aut apud seipsam ex eo quod
accepit a sensibus, qualia sunt visa somniantium, et fortassis etiam
furentium. Porro illa quae in ipsis rebus quas videmus apparent, alia
a natura, caetera ab animantibus exprimuntur atque finguntur. Natura
gignendo vel resultando similitudines deteriores facit. Gignendo, cum
parentibus similes nascuntur; resultando, ut de speculis cujuscemodi.
Quamvis enim pleraque specula homines faciant, non tamen ipsi
effingunt eas quae redduntur imagines. Jam vero animantium opera sunt
in picturis, et hujuscemodi quibusque figmentis: in quo genere includi
etiam illa possunt, si tamen fiunt, quae daemones faciunt. Umbrae
autem corporum, quia non nimis ab re abest ut corporibus similes et
quasi falsa corpora dicantur, nec ad oculorum judicium pertinere
negandae sunt; in illo eas genere poni placet, quod resultando a
natura fit. Resultat enim omne corpus lumini objectum, et in
contrariam partem umbram reddit. An tibi aliquid contradicendum
videtur? A. Mihi vero nihil. Sed quonam ista tendant, vehementer
exspecto.
12. R. Atqui oportet patienter feramus, donec nobis caeteri
sensus renuntient in veri similitudine habitare falsitatem. Nam et in
ipso auditu totidem fere genera veniunt similitudinum: veluti cum
loquentis vocem, quem non videmus, audientes, putamus alium
quempiam, cui voce similis est; atque in deterioribus vel echo testis
est, vel tinnitus ille ipsarum aurium, vel in horologiis merulae aut
corvi quaedam imitatio, vel quae sibi somniantes aut furentes videntur
audire. Falsae autem voculae quae dicuntur a musicis, incredibile est
quantum attestantur veritati, quod post apparebit: tamen etiam ipsae,
quod sat est nunc, non absunt ab earum similitudine quas veras vocant.
Sequeris haec? A. Et libentissime. Nam nihil laboro ut
intelligam. R. Ergo, ne moremur, videturne tibi aut lilium a lilio
posse odore, aut mel thyminum a melle thymino de diversis alveariis
sapore, aut mollitudo plumarum cycni ab anseris tactu facile
dijudicari? A. Non videtur. R. Quid, cum talia nos vel
olfacere, vel gustare, vel tangere somniamus? nonne similitudine
imaginum eo deteriore quo inaniore decipimur? A. Verum dicis. R.
Ergo apparet nos in omnibus sensibus sive aequalibus, sive in
deterioribus rebus, aut similitudine lenocinante falli; aut etiamsi
non fallimur suspendentes consensionem, seu differentiam dignoscentes,
tamen eas res falsas nominare quas verisimiles deprehendimus. A.
Dubitare non possum.
|
|