|
13. R. Nunc attende, dum eadem rursum recurrimus, quo fiat
apertius quod conamur ostendere. A. Eccum, loquere quod vis. Nam
ego circumitum istum semel statui tolerare, neque in eo defatiscar spe
tanta perveniendi quo nos tendere sentio. R. Bene facis. Sed
attende utrum tibi videatur, cum ova similia videmus, aliquod eorum
falsum esse recte nos posse dicere. A. Nullo modo videtur. Omnia
enim si ova sunt, vera ova sunt. R. Quid, cum de speculo resultare
imaginem videmus? quibus signis falsam esse comprehendimus? A.
Scilicet quod non tenetur, non sonat, non per se movetur, non
vivit, et caeteris innumerabilibus, quae prosequi longum est. R.
Video te nolle immorari, et properationi tuae mos gerendus est.
Itaque, ne singula repetam, si et illi homines quos videmus in
somnis, vivere, loqui, teneri a vigilantibus possent, nihilque inter
ipsos differret, et eos quos expergefacti ac sani alloquimur et
videmus, numquidnam eos falsos diceremus? A. Quo pacto istud recte
diceretur? R. Ergo si eo veri essent, quo veri simillimi
apparerent, nihilque inter eos et veros omnino distaret, eoque falsi
quo per illas vel alias differentias dissimiles convincerentur; nonne
similitudinem veritatis matrem, et dissimilitudinem falsitatis esse
fatendum est? A. Non habeo quid dicam, et pudet me tam temerariae
consensionis meae superioris.
14. R. Ridiculum est si te pudet, quasi non ob idipsum elegerimus
hujusmodi sermocinationes: quae quoniam cum solis nobis loquimur,
Soliloquia vocari et inscribi volo; novo quidem et fortasse duro
nomine, sed ad rem demonstrandam satis idoneo. Cum enim neque melius
quaeri veritas possit, quam interrogando et respondendo, et vix
quisquam inveniatur quem non pudeat convinci disputantem, eoque pene
semper eveniat ut rem bene inductam ad discutiendum inconditus
pervicaciae clamor explodat, etiam cum laceratione animorum, plerumque
dissimulata, interdum et aperta; pacatissime, ut opinor, et
commodissime placuit, a meipso interrogatum mihique respondentem, Deo
adjuvante, verum quaerere: quare nihil est quod vereare, sicubi te
temere illigasti, redire atque resolvere; aliter hinc enim evadi non
potest.
|
|