|
15. A. Recte dicis; sed quid male concesserim non plane video:
nisi forte id recte dici falsum quod habeat aliquam veri similitudinem,
cum prorsus mihi nihil aliud dignum falsi nomine occurrat; et rursus
tamen cogor fateri eo falsa vocari quae vocantur, quo a veris
differunt. Ex quo conficitur eam ipsam dissimilitudinem causam esse
falsitatis. Itaque conturbor; non enim mihi facile quidquam venit in
mentem, quod contrariis causis gignatur. R. Quid, si hoc unum est
in rerum natura genus, et solum quod ita sit? An ignoras, cum per
animalium innumerabilia genera cucurreris, solum crocodilum inveniri
qui superiorem in mandendo partem moveat; praesertim cum pene reperiri
nihil queat ita cuique rei simile, ut non in aliquo etiam dissimile
sit? A. Video quidem ista; sed cum considero illud quod falsum
vocamus, et simile aliquid habere veri et dissimile, ex qua potius
parte meruerit falsi nomen, non valeo discernere. Si enim ex eo quod
dissimile est, dixero; nihil erit quod non falsum dici possit: nihil
enim est quod non alicui rei dissimile sit, quam veram esse
concedimus. Item, si dixero eo quod simile est, falsum appellandum;
non solum ova illa reclamabunt quae vera eo ipso sunt quo simillima,
sed etiam sic non effugiam eum qui me coegerit falsa esse omnia
confiteri, quod omnia sibi ex aliqua parte similia esse negare non
possum. Sed fac me non metuere illud respondere, similitudinem ac
dissimilitudinem simul efficere ut aliquid falsum recte nominetur; quam
mihi evadendi viam dabis? Instabitur enim nihilominus ut omnia falsa
esse renuntiem; quippe omnia sibimet, ut supra dictum est, et similia
quadam ex parte, et dissimilia reperiuntur. Restaret ut nihil aliud
falsum esse dicerem, nisi quod aliter se haberet atque videretur, ni
vererer illa tot monstra quae me dudum enavigasse arbitrabar. Nam eo
rursum repellor vertigine inopinata, ut verum id esse dicam quod ita se
habet ut videtur. Ex quo confit sine cognitore nihil verum esse
posse: ubi mihi naufragium in scopulis occultissimis formidandum est,
qui veri sunt, etiamsi nesciantur. Aut, si verum esse id quod est
dixero, falsum non esse uspiam concludetur, quovis repugnante.
Itaque redeunt illi aestus, nec quidquam tanta patientia morarum
tuarum processisse me video.
|
|