|
Non una est libri subsequentis inscriptio in antiquis codicibus.
Appellatur in plerisque Speculum sive Manuale, ducto forsitan titulo
ex verbis auctoris, ad Deum circiter finem ita loquentis: Huic
defloratiunculae operam dedi, ut breve et Manuale verbum mecum de te
semper haberem, ex cujus lectione, quoties tepesco, in tuum
reaccendar amorem. Paulo post dicit auctor decerptum a se hunc
sermunculum, uti de Deo sicut corde credit ad justitiam, ita ore
confiteretur ad salutem. Hinc non inepte in manuscripto Parisiensis
collegii Bernardinorum inscribitur, Libellus catholicae fidei. In
quo etiam Bernardinorum codice alterum habet proxime adjunctum
opusculum cum hocce titulo, Confessio quantum Christus humano generi
subvenire dignatus est: quod incipit in hunc modum, Superiori
sermunculo confessionis fidei meae, etc. Haec autem opuscula duo
nihilo diversa sunt a prima et secunda parte Confessionis fidei quae
Petri Francisci Chiffletii cura, sub Alcuini nomine quatuor
instructa partibus prodiit ex Boheriano exemplari. Scripturam
exemplaris hujus Boheriani proxime accedere ad tempus Caroli Magni,
nec saeculo nono posteriorem videri, testantur viri rei litterariae
peritia clarissimi, qui ad faciendam de hoc ipso fidem, instrumento
edito in Veterum Analectorum tomo I (ubi plura in hanc rem
disseruntur) subscripserunt. Quapropter quae subsequenti Speculo
(quod nempe nihil aliud est nisi Confessionis praedictae pars prima)
inesse reperiuntur communia cum Meditationibus hic paulo supra
excusis, ea non a Meditationibus in Speculum, sed a Speculo potius
in Meditationes, quas decimo saeculo posteriores esse liquet,
derivasse putandum est. Caeterum verba et sententias hic non ex
Augustini tantum libris, aut Gregorii et Isidori, sed etiam ex
ipsius Alcuini scriptionibus aliis decerptas observamus: quo
potissimum argumento moramur, quominus id operis Alcuini esse
incunctanter affirmemus. Emendando Speculo, praeter Parisienses
codices bibliothecae Colbertinae et collegii Bernardinorum,
adhibuimus etiam Boheriani exemplaris apographum.
|
|