|
Nam nihil coeleste, nihil terrenum, nihil igneum, nihilque quod
corporis sensus attingit, pro te adorandum est vel colendum, qui vere
es quod es, et non mutaris: cui maxime ac specialiter illud convenit,
quod Graeci dicunt ON, Latini Est; quia semper idem ipse es, et
anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Hinc etenim patenter
datur intelligi, quia tu, Deus noster quem colimus, Deus verus et
omnipotens, es sine dubio invisibilis, etsi intellectu pio videaris;
incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesenteris; inaestimabilis,
etsi humanis sensibus pie credaris sancteque cogiteris; ineffabilis,
etsi humanae locutionis usualibus verbis abusive utcumque dicaris: ideo
verus et tantus. Caeterum quod sciri, quod comprehendi, quod
cogitari, quod dici de te potest, minus est. Quod vero
incomprehensibile est et immensum, indicibile et infinitum, tibi soli
duntaxat notum est. Hoc namque est quod omnem superat sensum, hoc
quoque est quod te facit aestimari et pro certo credi et universalem
appellari Deum, dum ad perfectum usque reperiri non vales, dum totus
intelligi capive non potes: ita te vis magnitudinis et notum nobis
objicit et ignotum. Et haec est summa delicti spernentium te scire,
nolentium tibi creatori suo servire. Habent quod scientes venerentur,
habent quod ignorantes mirentur: habent quod timeant, habent quod
diligant. Si enim totus pateres nostrae cognitioni, Deus vivus et
verus minime potuisses credi: adeo falsi reperti sunt qui putabantur
dii, quoniam sciri per omnia potuerunt qui et quales quantique
fuerunt.
|
|