|
At tu Deus noster mirabilis et potens, qui totam istius mundi molem
cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo quo
jussisti, ratione qua disposuisti, virtute qua potuisti, ex nihilo
expressisti in ornamentum majestatis gloriae tuae, qui tempus ab ipso
tunc aevo ire jubens, stabilisque manens das cuncta moveri, qui terram
multiplici germine fructuum, et coelum pulchro decorasti lumine
siderum, quorum tu nomina solus, signa, potestates, cursus, tempora
nosti. Tu mitis, tu benigne, fortis, zelotes et sabaoth
invictissime, visitans peccata patrum in filios usque in tertiam et
quartam generationem, et faciens misericordiam in mille millia his qui
diligunt te (Exod. XX, 5), et timent nomen tuum. Si opera tua
ita sunt magna et inscrutabilia, pulchra atque stupenda, dicant qui
volunt quomodo capi poteris tu pulcherrimus creator eorum. Constat
enim opificem omnium longe se aliter habere quam ea quae a se fieri
voluit. Ex pulchritudine tamen circumscriptae naturae et mundialium
rerum mirabili specie pulchritudo tua, quae tu ipse es, quia simplex
es, et excellentia gloriae tuae quae circumscribi non potest,
intelligi aliquatenus valet, quanquam magnitudinem divinitatis tuae
infinitam et incomprehensibilem nullus possit sensus attingere, neque
enim illorum quoque supernorum civium: miro tamen modo essentia tua
scitur, dum esse creditur.
|
|