|
Quotiescumque recolo vel audio duas breves syllabas, et quatuor
litteras, quibus scribitur Deus; hoc enim nomen tibi soli,
Omnipotens, jure debetur: atque cum intueor tuae virtutis magnalia et
mirabilem mundi creationem, id est, cosmopoeiae considero decorem:
simulque mecum tacitus reputo miserationes tuas quae a saeculo sunt
(mirentur enim qui volunt potentiam tuam, sed ego plus stupeo
animadvertens misericordias tuas): profecto in his quatuor litteris et
duabus brevibus syllabis infinitum quid et incomprehensibile, immensum
et inenarrabile mentis intuitu, et sinceris fidei oculis, pro scire et
posse quod mihi tantillo homini dignaris largiri, contemplor. Numquid
enim duae breves syllabae tu Deus noster es, aut duas breves syllabas
adoramus, vel ad duas breves syllabas pervenire desideramus: quae pene
ante desinunt sonare, quam coeperint; nec in eis secundae locus est,
nisi prima ante transierit? Manet quippe magnum aliquid, et magne
summeque est, quod incomparabile et omnium praecellentissimum est quod
dicitur Deus, quamvis non maneat sonus, cum dicitur Deus.
|
|