CAPUT XII. Quod in natura sua non videtur Deus.

Verum quia caro nescit spiritum, et invisibilia a visibilibus non videntur; per fidem enim ambulamus, et non per speciem: humanae tu, Deus noster nimis bonus et pius, consulens infirmitati, dignaris te nobis insinuare, non tua proprietate, sed alia quadam similitudine. Unde et nostrorum qualitatem membrorum habere describeris, volens passionum indigna de te ipso ad hoc proferri: ut quia sicut es, te nequimus scire in praesenti miseria, per nostra ad tua nos trahas, et nos, dum condescendis nobis, facilius consurgamus tibi.