|
Enimvero nihil dignum de te humanus sermo loquitur; quia nec secundum
qualitatem aut quantitatem, situm vel habitum seu motum aliquid de te
digne dicitur. Et tamen latitudo, longitudo, altitudo et profunditas
tibi quodam modo inesse legitur. Sed latitudo quidem charitatis, qua
nos ab errore colligis et contines in veritate; longitudo vero, qua
nos longanimiter malos portas, donec emendatos futurae patriae
restituas; altitudo autem, qua omnem sensum et hominum et angelorum
immensitate scientiae superexcellis; profunditas quoque, qua damnandos
inferius juxta aequitatem disponis, atque recto judicio judex justus
praeordinas. Omnem igitur supergrediatur creaturam, et mentis
intuitum ultra omnia dirigat, qui aliquid voluerit de tua praelibare
proprietate, summa bona deitas .
|
|