|
Tunc enim homo procul positus a vanitate, plenius in veritate
tenetur, quando in corde ejus quidquid est, Deus reliquis cunctis ab
intuitu dimotis pacifico pie creditur, et sancte cogitatur. Sed licet
nemo sit, qui te in hac valle lacrymarum valeat efficaciter
comprehendere vel diffinire, magnum tamen et mirum valde nostrae aetati
datum est, scire de te summo bono, tua nobis nimirum gratia
revelante. Quis ante nos in quos fines saeculorum devenerunt (I
Cor. X, 11), talia sic manifesta audire potuit vel cognoscere de
Trinitate et unitate, de personis et substantia? De te quidem,
Pater Deus, quod sis a nullo, et ideo ingenitus dicaris; de Filio
autem tuo, quia genitus et a te sit, non a se; de Spiritu quoque
sancto, quia procedens et non sit a se, sed a te et Filio, quorum
est spiritus. Ita tenus, ut sicut tu Pater nec genitus, nec
procedens dici potes; sic Filius nec ingenitus, nec procedens; sic
nec Spiritus sanctus ingenitus, nec genitus dici debeant: quatenus
proprietas personarum te unum Patrem simul cum uno Filio et uno
Spiritu sancto patenter nobis ostendat. Quis prioribus saeculis in te
unum credere Deum, et te confiteri trinum, neque substantiam
separans, neque personas confundens, sic prudenter intellexit, sic
palam sapuit, sic vere cognovit? Filius sane tuus missus ad publicum
nostrum de sinu tuo, hanc recte fidei normam evidentius huic ultimae
patefecit aetati. Priusquam creaturae ostenderes creatorem, in sola
notus eras Judaea, Deus, et in Israel magna nominis tui fama et
cultus audiebatur (Psal. LXXV, 2). Sed numquid sic liquido,
aut tantum quantum apud nos sub gratia constitutos? De Trinitate vero
individua parum quid tunc perpauci senserunt. Legislatorum enim filii
quid de una Trinitate, vel trina unitate scire debeant, digna
perculsi caecitate adhuc ignorant: aliud praeter unum Deum miseri
nolentes confiteri, et garrientes in nos verbis malignis, dum dicimus
te Patrem habere Filium. Nobis autem qui ex Gentibus venimus, quam
multa et vera de trino unoque Deo datum sit sapere, probant corda quae
credunt, necnon et ora quae confitentur, atque nihilominus flagella
ipsa, et mors quae pro hac ipsa confessione illata sunt: scriptum est
enim, Super senes intellexi (Psal. CXVIII, 100).
|
|