CAPUT XVI. Quod Trinitas sit individua. Creare solius Dei est. Verbum quomodo in Patre.

Domine Deus noster vivus et verus, nisi tu trinitas esses, non diceretur voce Veritatis: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Neque enim baptizari juberemur, Domine Deus, in ejus nomine qui non esset Dominus Deus. Et rursum, nisi tu Trinitas esses unus Deus, nequaquam tua voce diceretur: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Ergo nisi tu Deus Pater ipse esses, et Filius tuus Verbum tuum Jesus Christus ipse esset, et donum vestrum esset ipse Spiritus sanctus, non legeremus in Litteris veritatis, Misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4). Nec tu, Unigenite, diceres de Spiritu sancto, Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26); et, Quem ego mittam vobis a Patre (Id. XV, 26); et alibi, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30): et, Qui videt me, videt et Patrem. Ego enim in Patre, et Pater in me est; et, Pater in me manens ipse facit opera (Id. XIV, 9, 10). Quid enim his verbis aliud, nisi trinum et unum Deum doces nos credere tu magister veritatis, in cujus pectore reconditi sunt thesauri sapientiae et scientiae? Dicis quoque, Mea doctrina non est mea (Id. VII, 16); et, Sermonem quem audistis, non est meus, sed ejus qui misit me Patris (Id. XIV, 24). Res mira, res admiranda. Dic ergo, dic, Verbum Patris, responde, quaeso, Virtus et Sapientia summi Principii; sed tu ipse principium de principio, non tamen duo principia, sed unum certe principium. Dic, Verbum semper manens, doce servum humiliter interrogantem. Quid enim tam tuum quam tu? Sed tu tuus et non tuus, quia non es a te ipso, sicut in multis saepe locis testaris; sed a Patre cujus os verbum, non sonabile per syllabas et volatile, sed semper immobiliter vivens atque manens. Et ideo verbum non quod desinit prolatum, sed quod permanet natum; non transitorium, sed aeternum; non factum, sed genitum: nec solum genitum, sed etiam unigenitum: cui ratio adest disponenti, et virtus praesto est perficienti, utpote vero Deo et summo Domino. Te quippe unigenitum Verbum Pater genuit de se ipso, per quod omnia creavit ex nihilo. Et idcirco indubitanter credimus, quia nisi omniscium et cunctipotens Verbum Deus esses, nullo modo per te omnia facta fuissent. Quomodo creatura creare aliquid potest? Creare certe solus Deus valet, qui creatus non est: nihil enim excepto Deo non creatum est. Absit ab intellectu nostro, ut aliquid fateamur ex Patre nasci nisi Filium; et ideo non nisi Deus nasci potuit ex Deo.

Unde te mihi, Patris Verbum, considerare volenti, nulla sufficiunt verba, quibus te valeam explicare. Quando autem abunde vel digne loqui potero? Quis de quo? Homo de Deo, opus de opifice, creatura de Creatore, parvus de immenso, temporalis de aeterno: cujus venerabilis potentia omnipotentissima, qua nos gratuita bonitate fecisti: nec minus tamen venerabilis gratia, qua nos omnipotentissima misericordia salvasti. Qui et opus creatricis omnipotentiae gratis fecisti, et opus salvatricis gratiae omnipotenter implesti: habens nimirum perpetem potestatem, et condendi incondita, et reparandi perdita. Nec igitur ille praecipuus theologorum summa profundius caeteris aquilinis contemplatus obtutibus scriptitans eructaret, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Id. I, 1, 2): nisi tu Deus Verbum, semper apud Patrem; semper cum Patre, semper de Patre, semper in Patre esses: non sicut vas in vase; vel civitas apud urbem; sed veluti sapientia intra sapientem, veritas in verace, bonitas in bono, aeternitas in aeterno: quia nihil aliud in Patris substantia nisi Deus aequalis et coaeternus illi a quo genitus es, esse potest. Obmutescat itaque, et cum suis auctoribus pereat omnis haeretica pravitas; quae inimica semper lite nunc substantiam dividit, nunc personas confundit. Crescat, rogo, fide, et magis magisque piis fecundetur actibus mater Ecclesia, quae tres deos colere, Trinitatem in personis non distinguere profanum et nimis impium judicat. Haec denique coelestibus erudita disciplinis credit, confitetur et docet unam procul dubio substantiam et tres personas, sciens omnia quae ad fidei regulam pertinent. Hujus magisterio et doctrina coelitus inspirata a puero doctus, corde credo, ore confiteor te, o summa Trinitas, una virtus et indiscreta majestas.