|
Confiteor te Patrem et Filium et Spiritum sanctum in personis
trinum, in substantia unum, verum Deum omnipotentem, visibilium et
invisibilium conditorem, non corpus aut in corpore positum, neque ex
diversis speciebus admixtum, aut membrorum compaginibus effigiatum,
sed unius simplicis et incorporeae, invisibilis et incircumscriptae
naturae. Te quidem verum Patrem summae bonitatis et totius deitatis
principium, incircumscriptae et ingenitae majestatis Deum, ex nullo
ducentem initium, sed omnibus initium dantem, credo et confiteor non
corporali progenie neque extrinsecus, non necessitate neque voluntate,
sed natura Filium generantem.
Confiteor et verum te Filium ex Patre sine initio ineffabiliter
natum, verum Deum unigenitum, per quem omnia facta sunt, et verum
Patris Verbum, non factum, non creatum, non adoptativum; sed
genitum et unius cum Patre substantiae, atque ita per omnia aequalem
Deo Patri, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate esse possis
inferior. Tantumque te esse confiteor qui genitus es, quantus est
ipse qui te genuit. Non autem, quia dico genitum a Patre Filium,
divinae et ineffabili generationi aliquod tempus ascribo; sed nec
Patrem dico aliquando coepisse, nec te ejus Filium. Quia semper
fuit pater, nunquam igitur non fuisti filius. Non enim aliter
confiteri possumus aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam coaeternum
Filium. Ex filio enim pater dicitur: et quia semper Pater fuit,
semper habuisse Filium dubium non est.
|
|