CAPUT XVIII. De processione Spiritus sancti a Patre et Filio.

Te quoque credo Spiritum sanctum verum Deum, non factum, nec creatum, nec genitum, neque ingenitum; sed ex Patre Filioque inenarrabiliter procedentem, et in Patre simulque Filio substantialiter permanentem. Sic igitur ab utroque procedis, ut inseparabiliter in utroque maneas: atque ita per omnia Deo Patri et Filio aequalem, coaeternum, consubstantialem, ut neque potestate, neque voluntate, neque aeternitate, neque substantia differri possis ab eis vel praecidi a quibus procedis. Igitur aeternum Patrem sine nativitate, aeternum Filium cum nativitate, aeternum Spiritum sanctum cum processione sine nativitate; totum Patrem in Filio et Spiritu sancto, totum Filium in Patre et Spiritu sancto, totum Spiritum sanctum in Patre et Filio permanentem; et Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum omnipotentem, una potestate, unoque regno, una majestate, una aeternitate, ex tunc et nunc et semper ubique regnantem corde credo, ore confiteor, et mente diligo.

Ad hanc fidei regulam dirigens intentionem meam, quantum me posse fecisti, Deus meus, quaesivi te, et desideravi intellectu videre quod credidi. Hujus rei gratia ingressus sum multarum apothecam deliciarum, quibus pascitur mater Ecclesia: ubi consideravi plurima, et coepi explorare singula. Et cum huc illucque anxius avidusque discurrerem, tu bonus adjuvare cupiens desiderium quod dedisti, misisti manum pietatis tuae, et solvisti nodum ambiguitatis meae: et ideo delectat me de te valde cogitare, de te loqui, laudesque tuas pro modulo exiguitatis meae desideranti corde depromere, ut in praesenti miseria solo quidem corpore, tecum autem mente et omni aviditate, mi, tenear, Domine.