CAPUT XIX. De comparatione trium personarum. Quam veneranda Trinitatis et Eucharistiae mysteria.

Deus trine et une, scientiae lumen accende in me, per quod te intelligere merear trinum et unum Deum, sicut es trinus et unus Deus. Et ignorantiae tenebras magis magisque sicut coepisti remove a me, ut spiritualia spiritualiter videam, quantum possibile est humanae fragilitati. Da mihi in via hac, qua te duce gradior, intellectum, atque inspira mihi, et semper doce per gratiam tuam, qualiter in te irreprehensibiliter sit credendum, ut te unum Deum essentialiter sapiam, et incomprehensibiliter trinum personaliter capiam; Patrem ingenitum, de Patre Unigenitum, de utroque procedentem et in utroque manentem Spiritum sanctum, nullum tribus anticipationis vel posteritatis intervenire momentum, nec dispertitum habere imperium; non in creandis consilium, regendis perficiendisque creaturis auxilium opusque divisum. Quidquid illic naturale est, indiruptum; quidquid personale est, inconfusum. O mysterium ineffabile et prae caeteris intellectu difficile! Reliqua vero sacramenta quae tenentur in Ecclesia tua, Domine, stupenda sunt et veneranda; sed istud tui sacramentum praecellit universa. Hoc nempe tuae individuae Trinitatis mysterium, et illud coelestis mensae Sacramentum, quae fideles et pias animas pascit carne et potat sanguine, ne esuriant, neque sitiant in aeternum, fac me, Deus meus, pura et simplici conscientia praecipue inter caetera sentire et credere, sumere et retinere. Ne sinas, quaeso, Domine, fidem in eis meam aliquatenus vacillare; sed ita semper in eis et de eis pro tua tribuas pietate mihi credere ac intelligere, sicut veritas eorum se habet. Intret in cor meum gratia tua, quae sonet sine sono et sine strepitu, loquatur ibi tantorum omnem veritatem mysteriorum; luce et dulcedine intus ubique, et foris undique perfundat animam meam iila magistra virtutum, et judex omnium veritatum; et sic irradiando et saporando eam in ipso veritatis centro stabiliat atque confirmet, ut nec velim nec possim de tantis mysteriis aliter sentire, nisi sicut oportet et decet . Omnipotens bonitas, cujus pietatis aures ipsis pauperum tuorum desideriis patent, intellige clamorem cordis mei, et fave votis meis. Praesta, Domine, ut ipso mentis palato sentiam, gustem et sapiam haec ineffabilia sacramenta: magna enim sunt et mira valde, et ego parvulus in eorum consideratione deficio, quoties ad intuenda ea fidei oculos attollo. Sed quia uno modo utraque nobis necessaria sunt ad salutem, Deus auctor omnium, invisibilis creator, qui es in substantia summa et una divinitas, atque personaliter vera et perfecta Trinitas: te Deum Patrem exoro ex quo omnia, et Filium tuum per quem omnia, simulque Spiritum sanctum in quo omnia; te Dominum meum, quem unum et verum in trinitate confiteor Deum, quo creati, liberati et illuminati sumus, supplex rogo tantorum avidus mysteriorum, lacta me, nutri me, et in mensuram aetatis usque perfecti viri meam extende exiguitatem, ut solidum hunc et perfectum cibum capere valeam. Imperfectum enim meum viderunt oculi tui (Psal. CXXXVIII, 16).