|
Dator omnium bonorum Deus Pater, cui nunquam sine spe misericordiae
supplicatur, cum Filio tuo ac Spiritu sancto, da quod a te desiderat
et a te postulat anima mea. Quorum enim una est substantia, unum est
et datum, una et operatio, unum donum, unaque potestas: ut in ipsa
quoque personarum proprietate juxta profundiorem intellectum quaedam
unitas sentiatur. Inseparabilis nimirum naturae tuae unitas non potest
separabiles habere personas: quia sicut trinitas es in unitate, et
unitas in trinitate, sic separationem non potes habere personarum.
Nominantur quidem illae personae aliquando singulae; sed ita voluisti
te, Trinitas Deus, inseparabilem ostendere in personis, ut nullum
tibi nomen sit in qualibet persona, quod ad aliam personam secundum
relationis regulam non referatur; sicut Pater ad Filium, et Filius
ad Patrem, vel Spiritus sanctus ad Patrem et Filium verissime
refertur. Ea vero nomina quae substantiam vel potentiam vel essentiam
tuam significant, vel quidquid proprie dicitur Deus, omnibus personis
aequaliter conveniunt, ut Deus, magnus, bonus, aeternus,
omnipotens et omnia quae naturaliter de te Deo dicuntur. Non est
igitur aliquod naturae nomen quod sic tibi Deo Patri possit
convenire, ut aut Filio tuo, aut Spiritui sancto convenire nequeat.
Dicimus te Deum Patrem naturaliter esse Deum; sed naturaliter est
et Filius Deus, naturaliter est et Spiritus sanctus Deus; non
tamen tres dii, sed unus Deus, Pater et Filius et Spiritus
sanctus. Idcirco inseparabilis es, sancta Trinitas Deus, in
personis sensu intelligenda, quamvis in voce separabilia habeas
nomina; quia pluralem numerum naturae nominibus nullatenus recipis.
In hoc enim ostenditur personas non posse dividi in sancta Trinitate,
quae unus verus Deus est; quia cujuslibet personae nomen semper ad
alteram respicit personam. Si Patrem dico, Filium ostendo; si
Filium nomino, Patrem praedico; si Spiritum sanctum appello,
alicujus esse spiritum necesse est intelligi: id est, Patris et
Filii. Tu vero, unitas deitatis personarum pluralitate multiplex,
numerabiliter es innumerabilis, ac idcirco mensurabiliter
immensurabilis, et ponderabiliter imponderabilis: non enim summae
bonitatis, quae tu ipse es, profitemur originem ex qua omnia, per
quam omnia, in qua omnia; sed ejus participatione dicimus bona omnia.
|
|