CAPUT XXI. Quod in divinitate non est materia. |
Nam tua divina substantia semper caruit ac caret materia, licet non careat forma: quam dum imprimis quasi sigillum rebus singulis, eas sine tui augmenti aut detrimenti mutabilitate procul dubio a te facis differri. Quidquid in natura creaturarum est, creatura tua est, o trina unitas et una trinitas Deus, cujus omnipotentia omnia gubernat, regit et implet quae creavit. Nec ideo te omnia implere dicimus, ut te contineant: sed ut ipsa potius a te contineantur. |