CAPUT XXII. Quod non est pars in Deo nec divisio.

Nec particulatim imples omnia, nec ullatenus ita putandum est, ut unaquaeque res pro magnitudine portionis suae capiat te, id est, maxima majus, vel minima minus; dum potius in omnibus totus ipse sis, sive omnia in te. Cujus omnipotentia omnia concludit, nec evadendi potentiam quis aditum invenire poterit. Qui enim te non habet placatum, nequaquam evadet iratum. Immensitas quippe divinae magnitudinis tuae ista est, ut intelligamus te intra omnia, sed non inclusum; extra omnia, sed non exclusum.