|
Haec et alia multa docuit me mater Ecclesia, mater sancta,
universalis et orthodoxa, cujus me fieri membrum voluisti per gratiam
tuam; et de ejus coelesti doctrina me ita certum et securum in omnibus
pro tua pietate reddere dignatus es, Domine, per assiduam tuae
inspirationis illuminationem, ac si multa quae clausa mysteriis
latent, non per speculum, sed facie ad faciem intuerer. Docuit
igitur te solum vivum et verum Deum non esse corporeum vel passibilem
vel palpabilem, nullam tui partem corporeis oculis posse sentiri,
nihil de substantia tua atque natura ullo modo esse violabile, aut
composititium, aut fictum, aut majus aut inferius; sed per omnem
modum ex omni parte sine deformitate perfectum, sine quantitate
magnum, sine qualitate bonum, sine tempore sempiternum, sine morte
vitam, sine infirmitate fortem, sine mendacio veritatem, sine loco
ubique totum, sine situ ubique praesentem, sine extensione omnia
implentem, sine contractione ubique occurrentem, sine motu omnia
transcendentem, sine statu intra omnia manentem, sine indigentia omnia
creantem, sine labore omnia regentem, sine tui initio omnibus initium
dantem, sine tui mutatione omnia mutabilia facientem, atque semper et
ubique regnantem, sine fine manentem. Domine Deus une, Trinitas
Deus, quae incomparabiliter rebus omnibus antecellis: adeo es
ineffabilis, infinita et incomprehensibilis, ut parvissimum sit valde
omne quod de te dici potest. Multa enim dicimus; sed plene id quod es
dicere non possumus. Et quia universorum consummatio sermonum ipse
es, cum ergo pervenerimus ad te, cessabunt procul dubio multa ista
quae dicimus, et manebis unus omnia in omnibus, et sine fine dicemus
omnia unum, laudantes te unum, et in te facti etiam nos unum:
videntes te jugiter sine fine incorporalem, naturaque immutabilem
trinitatem, et in te omnia scientes, et in te gaudium perpetualiter
mansurum habentes, ab omni sanati languore, et in illam immortalitatis
gloriam transformati.
|
|