|
Cum venerit visio haec quae danda facie ad faciem promittitur, quando
palam de cunctis annuntiabitur mysteriis, et fidei species atque spei
res succedent; tunc clarius certiusque scientes intuebimur, nihil
creatum, aut serviens in te, Trinitas una, nihil inaequale, nihil
gratia aequale, nihil anterius posteriusve, nihil majus, aut minus,
nihil extraneum aut officiale alteri, nihil persuasione aut subreptione
insertum, nihil moribus vel voluntate diversum, nihil officio
singulare aut alteri communicabile, non confusum, totum perfectum;
quia totum in uno et unum in toto, non tamen solitarium: quoniam
summum bonum et summam sapientiam, et summam benignitatem te, sancte
Pater, unum omnium principium; et Veritatem tuam, per quam te
intelligimus, nulla ex parte tibi dissimilem, quae forma est omnium,
et quae sola implet hoc quod appetunt omnia; simulque ipsum utriusque
Donum, quo beata sunt quaecumque beata sunt, in te et cum te colimus
et adoramus, unam scilicet incommutabilem Trinitatem.
|
|