|
Cum enim tertio repetitur quod unum est, non numerus coacervatur, sed
unum esse illud asseritur. Gignens, genitus, et procedens, tres
quidem personae, sed una substantia. Sicut ignis, candor, calor,
tria nomina, sed res una; sic memoria, intellectus, voluntas, sed
una anima, quae inseparabiliter demonstrantur, et inseparabiliter
operantur. Si hoc in creaturis invenitur, quid de te Creatore
intelligendum est. Natura quippe divinitatis tuae immobilis est omni
modo et immutabilis; personae vero mobiles sunt secundum relationem,
non juxta proprietatem; et ideo in relatione personarum trinitas, in
naturae vero substantiae unitas. Unitas siquidem propter inseparabilem
essentiam deitatis; trinitas autem propter diversitatem nominum. Non
enim nomina tantum, sed etiam nominum proprietates, hoc est personas,
vel, uti Graeci exprimunt, YPOSTASEIS, id est
substantias, confitemur.
|
|