|
Haec tamen dicimus de te, Deus noster, ut potest humana
intelligentia capere. Caeterum quis in hac vita positus vel
crystallino pectore sufficiat penetrare tuae ipsius Trinitatis interna
mysteria, quomodo Pater, Filius et Spiritus sanctus tres personae
estis et una natura; quomodo, tu Pater diceris ingenitus, Filius
genitus, Spiritus sanctus nec genitus nec ingenitus, sed procedens
dicatur; quomodo Filius de te Patre natus est, Spiritus sanctus de
te procedit et Filio; quomodo Filius nascendo non procedit,
Spiritus sanctus procedendo non nascitur; quomodo Filius non de se,
sed de te est, nec tamen tui est posterior de quo est; quomodo
Spiritus sanctus de te procedit et Filio, nec tamen a vobis
praeceditur a quibus procedit; quomodo tria unum estis, et unum tria;
quomodo invicem relative tria estis, essentialiter unum; quomodo
trinus et unus Deus, non localiter, sed ubique es; et non
particulatim ubique es, sed ubique totus, ubique praesens sine situ et
loco et motu? Quis ista, rogo, consideret? Quis haec comprehendat
quantalibet probitate vel scientia praeditus? Hoc tamen in spe
promissionis repositum est, quia videbimus te, Domine: et tanto
unusquisque perspicacius, quanto hic vixerit purius. Quia mundi
corde, teste Scriptura, Deum videbunt (Matth. V, 8). Aperte
namque videbitur cuncta mentis jam detersa caligine, quomodo Filius
qui oriendo est, tibi, o Pater, de quo oritur, subsequens non est;
et quomodo Spiritus amborum, qui per processionem producitur, a vobis
proferentibus non praeitur; quomodo et unum divisibiliter tria, et
tria indivisibiliter estis unum. Visa enim claritas ad impatefactam
nobis tuae majestatis speciem purum amantis intuitum mentis rapiens
sublevabit. Sed ipsa claritas natura est, et ipsa natura claritas
est. Quae nimirum visio nunc fide inchoatur, sed tunc in specie
perficietur, quando Sapientiam tibi coaeternam, quam modo per ora
doctorum sumimus, in ipso fonte bibemus. Omnia autem sacramenta et
cuncta nobis tunc apparebunt arcana, non doctorum verbis (non enim
ullis indigebimus mysteriis, cum facie ad faciem videbimus te), sed
inde, ni fallor, unde Angeli te vident. Quid nos tunc latere
poterit, quando tu, Deus noster vita viventium, causa causarum,
forma formarum, forma formosissima, forma informata, te nobis clara
visione insinuabis?
|
|