CAPUT XXVIII. Quod deitas materia caret.

Non enim indignum tibi videtur cum te formam vocamus. Nam tua essentia, et species dici potest et forma (non frustra tam speciosissimum quam formosissimum in laude tua ponitur); sed forma quae materia caret et motu, tempore et loco, atque ideo unum est, et est id quod est; reliqua vero non sunt id quod sunt. Haec verissime sola dicere potest, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Haec tanta ac talis est, ut de ejus pulchritudinis visione nihil in hac vita sibi usurpare mens humana audeat, quod solum electis tuis praemium in subsequenti remuneratione reservas.