|
sed spiritus incomprehensibilis, incorporeus, incommutabilis,
incircumscriptus, ubique totus, nusquam divisus, secundum ipsius
Scripturae testimonium veridicum; hoc enim modo discerneris,
Creator, a creatura, in qua sunt qui et spiritus dicuntur. Si ita
est, imo quia ita est, quomodo invocabo Deum meum et Dominum meum?
Quoniam utique in me ipsum vocabo eum cum invocabo eum. Et quis locus
est in me, quo veniat in me Deus meus, quo veniat ille qui fecit
coelum et terram? Itane, Deus meus, est quidquam in me quod capiat
te? An vero coelum et terra quae fecisti, et in quibus me fecisti,
capiunt te? An quia sine te non esset quidquid est, fit quidquid est
ut capiat te? Cur itaque peto ut venias in me, qui non essem nisi
esses in me? Non enim ego jam sum inferi , et tu tamen ibi es: nam
et si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8).
Non ergo essem, Deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. An
potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in
quo omnia (Rom. XI, 36)? Etiam sic, Domine, etiam sic.
Quo ergo te invoco, cum in te sim; aut unde venies tu in me? quo
enim recedam, quo ibo? Extra coelum et terram fortasse, ut inde
veniat in me Deus meus, qui dixit, Coelum et terram ego impleo
(Jerem. XXIII, 24)? Capiunt ergone te coelum et terra,
quoniam tu imples ea? An imples, et restat, quod non te capiunt?
Et quo refundis quidquid impleto coelo et terra ex te restat? Annon
opus habes ut a quoquam continearis, qui contines omnia; quoniam quae
imples, continendo imples? non enim vasa quae te plena sunt, stabilem
te faciunt; quia etsi frangantur, tu non effunderis. Et cum
effunderis super nos, tu non jaces, sed erigis nos; nec tu
dispergeris, sed colligis nos. Sed quae imples omnia, te toto imples
omnia. An quia non possunt te totum capere omnia, partem tui
capiunt, et eamdem partem simul omnia capiunt? An singulas singula,
et majores majora, minores capiunt minora? Ergone aliqua pars tui
major, aliqua minor? An ubique totus es, et res nulla te totum
capit? Quid ergo es, Domine Deus meus, quid ergo, nisi Dominus
Deus meus? Quis enim Deus praeter Dominum, aut quis Deus praeter
Deum nostrum (Psal. XVII, 32)? Nemo plane, nemo. Nemo
enim est alius praeter te trinum et unum, unum et trinum, neque in
coelo sursum, neque in terra deorsum. Quis tui similis? Quis
magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis in omni virtute,
sicut tu Deus noster, qui facis magna et mirabilia (Exod. XV,
11), et inscrutabilia quorum non est numerus? Te cuncta
magnificant, te omnis spiritus laudat, te adorant, te benedicunt
omnia illa beatorum spirituum et supernorum civium agmina. Tibi mater
Ecclesia in toto orbe offert preces, et incessanter dicit laudes. Te
ego ultimus servorum tuorum laudo et benedico. Tibi mens mea jubilat,
tibi omnia ossa mea clamant, Quis similis tui, Domine (Psal.
LXXXVIII, 9)? Et merito cuncta quae operatus es, tibi soli
creatori obediunt, serviunt, tremunt; ad nutum tuum facis quaecumque
velis.
|
|