|
Cum ergo ad te pervenerimus fontem vitae et lumen aeternum, et
dulcissimam speciem; ex visione tua erit nobis delectabiliter impressa
sitis simulque satietas. Sed longe aberit a siti necessitas, longe a
satietate fastidium; quia sitientes satiabimur, et satiati sitiemus.
Tu denique aeterna nobis vita, gaudium, et corona eris. Tua beata
visio erit nostri laboris praemium, ut post mortalitatis hujus tenebras
accensa gloriae tuae luce gaudeamus. Videbimus itaque tuae
incommutabilitatem essentiae, ut per hanc et nos efficiamur
incommutabiles, sed non sicut tu vides te. In nobis enim quidquid
erimus, poterimus nosse; in te autem qui comprehendi non potes quod
es, quidquid illud est quando possumus nosse? Et si poterimus,
nondum possumus: et tamen cum poterimus, numquid sic te nosse
valebimus sicut te nosti, Deus? Ipsa quoque rationabilis et electa
creatura non aequaliter visione tui potietur; unusquisque enim pro
mercede laboris sui, sed plene sibi sufficiet quod singulis dabitur
intueri. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine (Psal.
XXX, 20)! Beati qui habitant in domo tua, Domine (Psal.
LXXXIII, 5). Felices qui jam pelagus hujus mortalitatis
transierunt, et ad portum perpetuae securitatis pervenerunt.
Infelices nos qui adhuc in salo hujus vitae circumstantibus agitamur
procellis, et inter pericula multa variosque casus incerti navem
laborantes trahimus.
|
|