|
Deus trine et une, Deus omnipotens, apud quem non est transmutatio
nec vicissitudinis obumbratio (Jacobi I, 17), et ideo apud te
cursus temporis diei noctisque alternatione nequaquam variatur. Deus
lux vera, quae sine accessu ea quae eligis illustras, et sine recessu
ea quae respuis deseris; et ideo in te nullus defectus, nulla
mutabilitas venit. Deus qui in temetipso manendo immutabilis es, sic
in se transitoria condidisti, ut apud te transire nequaquam possint;
et ideo in conspectu tuo tempus non defluit quod apud nos fine
decurrit. Deus in cujus aeternitate fixa manent ea, quae non fixa
exterius saeculorum volumina emanant; et ideo aeternitas tua dies est
una, quae nec fine clauditur, nec initio aperitur.
|
|