|
Deus vera et infinita beatitudo, a quo et per quem et in quo beata
sunt omnia quaecumque beata sunt. Deus vera et summa vita, a quo et
per quem et in quo vivunt omnia quae vere summeque vivunt. Deus bonum
et pulchrum, a quo et per quem et in quo bona et pulchra sunt omnia
quaecumque bona et vere pulchra sunt. Deus supra quem nihil, extra
quem nihil, sine quo nihil, ultra quem nihil, infra quem nihil.
Deus sub quo totum, cum quo totum, in quo totum. Deus a quo omnia,
per quem omnia, in quo omnia. Deus cujus nos fides excitat, spes
erigit, charitas jungit. Deus qui petere jubes, et invenire facis,
et pulsantibus aperis (Matth. VII, 7). Deus a quo averti
cadere est, in quem converti resurgere, in quo manere consistere.
Deus quem nemo amittit nisi deceptus, nemo quaerit nisi admonitus,
nemo invenit nisi purus aut purgatus. Deus quem nescire mori est,
quem nosse vivere est, quem spernere perire est, cui servire regnare
est. Deus cujus pietatis ope et bene servit subjectus, et bene
dominatur praelatus; et ideo sine te nemo eorum recto incedit tramite
vel ordine. Deus invisibilis et immense, ineffabilis et aeterne,
incomprehensibilis et incorporee, immortalis et perpetue,
incommutabilis et incircumscripte, mirabilis et benedicte,
indicibilis, cui esse est vivere, sapere et intelligere, scire et
posse, pulchrescere et clarescere unum et idem est; quia simplex es,
et dividi non potes. Tu es Deus meus vivus et verus, Deus pius,
rex meus magnus. Te unum Deum colo, unum naturarum principium, a
quo universitas et inchoatur et perficitur et continetur: unum Deum a
quo sumus, per quem sumus, in quo sumus, a quo discessimus, cui
dissimiles facti sumus; principium ad quod recurrimus, et formam quam
sequimur, et gratiam qua reconciliamur; unum quo auctore conditi
sumus, et similitudinem per quam ad unitatem reformamur, et pacem qua
unitati adhaeremus; unum Deum quo creatore vivimus, quem diligentes,
et quo fruentes beate vivimus; te laudo, benedico atque adoro, tuae
clementiae et bonitati gratias refero pro universis donis tuis ac
datis, et pro omnibus beneficiis misericordiae tuae, quae animae
corporique meo largiris, et semper largitus es a puero et a cunabulis
meis propter te et nomen tuum sanctum. Unde expertus didici, quia tu
Deus noster, Deus es infinitae misericordiae, et majestatis immensae
pietatisque gratuitae: qui servos tuos inter adversa et prospera
mirabiliter dirigis atque custodis, sicque moderaris vitam illorum in
utraque parte, ut adversa prosperis, et prospera succedant adversis.
Confiteantur ergo tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui
benedicant tibi (Psal. CXLIV, 10); et ut confitendo
resipiscant, non cessent a laudibus tuis ipsi etiam peccatores.
Quorum unus ego licet in peccatis pronior, corde tamen desideranti
tuas decanto laudes, si non ea qua debeo laude vel dignitate, facio
qua valeo facultate: respice, quaeso, sereno vultu ad hoc meae
exiguitatis obsequium, et propitiabili dignatione accipe tantillum
sacrificium confessionis fidei meae, ut ad te redeat quod a te venit;
non respiciens tantum ad id quod devotus offero, quantum ad ea quae
devotissime dicere volui et volo. Quidquid enim dedecet vel te
offendit, abhorret anima mea. Utinam possem talia qualia illi
hymnidici Angelorum chori! O quam diligenter me in laudibus tuis
totum effunderem, et luculenter in medio Ecclesiae carmen gloriae tuae
infatigabilis perorarem! Sed quia ut illi nequeo, prorsus tacebo?
Vae, Domine, tacentibus de te, qui ora mutorum resolvis, et
linguas infantium facis disertas (Sap. X, 21). Verum quia
parvulis licet laudes tuas vel balbutire, suscipe sacrificium,
precor, de manu linguae meae, de cordis amore.
Sed ignosce, rogo, Domine, indignissimo et infelici tecum de te
diutius loquenti servo. Ignosce, pie, quia non temeritate
praesumptionis, sed aviditate tui desiderii huic defloratiunculae
operam dedi: ut breve et manuale verbum mecum de te semper haberem, ex
cujus lectione quoties tepefio, in tuum reaccendar amorem. Sumus enim
in medio laqueorum positi, et ideo facile a coelesti frigescimus
desiderio. Unde indigemus assiduo monimento, quo expergefacti ad te
nostrum verum summumque bonum, cum defluimus, recurramus. Multae
denique sunt contemplationes, quibus anima devota tibi exercitatur et
proficit: sed nulla earum ita me oblectat, aut mens mea intendit,
sicut illa quae de tua agitur proprietate. Idcirco necessarium duxi
hunc mihi solum decerpere sermunculum, ubi de omnipotentia majestatis
tuae, sicut corde credo ad justitiam, ita ore confiteor ad salutem
(Rom. X, 10), te Deum Patrem ingenitum, te Filium
unigenitum, te Spiritum sanctum paracletum, sanctam et individuam
Trinitatem unum Deum, in magnitudine infinitum, in virtute
omnipotentem, in bonitate summum, in sapientia inaestimabilem, in
consiliis terribilem, in judiciis justum, in cogitationibus
secretissimum, in verbis veracem, in operibus sanctum, in
misericordiis copiosum; erga delinquentes patientissimum, erga
poenitentes piissimum, semper idem ipsum, aeternum ac sempiternum,
immortalem atque incommutabilem; quem nec spatia dilatant, nec
brevitas locorum angustat, nec receptacula ulla coarctant, nec
voluntas variat, nec necessitudo corrumpit, nec moesta perturbant,
nec laeta demulcent; cui nec oblivio tollit, nec memoria reddit, nec
praeterita transeunt, nec futura succedunt; cui nec origo initium,
nec tempora incrementum, nec casus finem dabit: sed ante saecula, et
in saeculis, et per saecula in aeternum vivis, et est tibi laus
perennis et aeterna gloria, summa potestas et singularis honor,
perpetuum regnum et sine fine imperium, per infinita et indefessa et
immortalia saecula saeculorum. Amen.
|
|