|
Tu es enim vere Dominus solus, Deus invisibilis, inaestimabilis,
incircumscriptus, illocalis, immensus, imcomprehensibilis, ubique
totus, ubique praesens, ineffabiliter omnia penetrans, omnia
continens, omnia sciens, cuncta prospiciens, omnia potens, et
universa gubernans, totus in coelo, totus in terra, totus etiam
ubique; et non est alius praeter te Deum nostrum, in quem credit et
adorat mater Ecclesia apostolica et universalis. Tu es vere colendus
et venerandus, timendus et amandus cum omni semper devotione, Domine
Deus noster. Qui cum non essemus, potenter fecisti nos; et cum
perditi fuissemus culpa nostra, pietate et bonitate tua mirabiliter
recuperasti nos. Unde confiteor tibi, rex coeli et terrae, et
honorifico te sacrificio laudis. Et quia exteriora munera desunt,
totis medullis cordis quae in me sunt, vota laudationis reddo tibi.
Sed quia nihil nisi de tuo acceptabile tibi offerri potest; tu Deus,
in cujus lumine lumen videmus, da, quaeso, lucem in corde, da verbum
in ore, da menti coelestem conscendere sedem:
|
Da fontem lustrare boni, da luce reperta
In te conspicuos animi defigere visus.
|
|
Et quoniam altera pars sumus coeli, altera terrae, unde corpus quod
corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum
multa cogitantem (Sap. IX, 15);
|
Disjice terrenae nebulas et pondera molis,
|
|
atque tuo, quaeso, splendore illumina obscuram interioris hominis
faciem:
|
Siste vagas mentes per devia multa ruentes.
|
|
Subde carnem spiritui, appetitus rationi, vitia virtutibus, corpus
animo, atque tuae me intus exteriusque subde per omnia voluntati: ut
universis suo bene compositis ordine, per gratiam tuam et te perfecte
diligere et digne laudare merear labiis et corde, omnique qua valeo
virtute clamans ad te, atque ita dicens:
|
|