CAPUT IV. De essentia deitatis.

Summe, optime, potentissime, misericordissime, justissime, secretissime, praesentissime, pulcherrime, fortissime, suavissime, invictissime, verissime Domine Deus noster, stabilis es et incomprehensibilis; immutabilis mutans omnia, invisibilis videns omnia, immortalis, illocalis, interminus, incircumscriptus, nusquam finitus, ineffabilis, inaestimabilis, indicibilis, inscrutabilis, immotus, tangens omnia, investigabilis, metuendus atque terribilis, venerandus atque verendus, honorandus atque horrendus, nunquam novus, nunquam vetus, omnia innovans, et in vetustatem perducens superbos, et nesciunt: semper agens, semper quietus, colligens et non egens, omnia portans sine onere, omnia implens sine inclusione, omnia creans et protegens, nutriens et perficiens, quaerens cum nihil desit tibi. Amas, nec aestuas; zelas, et securus es; poenitet te, et non doles; irasceris, et tranquillus es, opera mutas, sed consilium nunquam: recipis quod invenis, et nunquam amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi ut debeas: et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens.