|
Qui solus vivificas omnia, qui creasti omnia. Qui ubique es et
ubique totus, qui sentiri potes et videri non potes, qui nusquam
dees, et tamen ab iniquorum cogitationibus longe es. Qui nec ibi
dees, ubi longe es; quia ubi non es per gratiam, ades per vindictam.
Qui omnia tangis, nec tamen aequaliter omnia tangis. Quaedam enim
tangis ut sint, nec tamen ut vivant et sentiant; quaedam tangis ut
sint, vivant et sentiant, nec tamen ut discernant; quaedam tangis ut
sint, vivant, sentiant atque discernant. Et cum tibimetipsi nunquam
dissimilis sis, dissimiliter tamen tangis dissimilia. Qui ubique
praesens es, et inveniri vix potes; quem stantem sequimur, et
apprehendere non valemus.
|
|