CAPUT VI. Quod Deus omnia tangit, nec tamen movetur.

Qui tenes omnia, imples omnia, circumplecteris omnia, superexcedis omnia, sustines omnia; nec ex alia parte sustines, atque ex alia superexcedis; neque ex alia parte imples, atque ex alia circumplecteris; sed circumplectendo imples, et implendo circumplecteris; sustinendo superexcedis, et superexcedendo sustines. Qui corda fidelium doces sine strepitu verborum, qui attingis a fine usque ad finem fortiter, et omnia disponis suaviter (Sap. VIII, 1). Qui locis non distenderis, nec temporibus variaris, neque habes accessus vel recessus. Qui habitas lucem inaccessibilem, quam nullus vidit hominum, sed nec videre potest (I Tim. VI, 16 et 17): in te manens quietus ubique circuis totum.