CAPUT VII. Quod non dividitur Deus in partes.

Non enim scindi vel dividi poteris, quia vere unus es: nec in partes efficeris, sed totus totum tenens totum imples, totum illustras, totum possides. Hoc mysterium mens humana capere non potest, neque concipere, neque oratoria lingua narrare, neque diffusi sermonis bibliothecarum volumina queunt explicare. Si totum mundum libri repleant, tua scientia inenarrabilis non potest enarrari. Quoniam vere indicibilis es, nullo modo scribi poteris neque concludi, qui es fons lucis divinae, et sol claritatis aeternae. Magnus enim es sine quantitate, et ideo immensus; bonus sine qualitate, ideo vere et summe bonus; et nemo bonus, nisi tu solus.