|
Cujus voluntas opus est, cui velle est posse; qui omnia quae ex
nihilo creasti, sola voluntate fecisti; qui omnem creaturam tuam
absque indigentia aliqua possides, et sine labore gubernas, et absque
taedio regis. Et nihil est quod perturbet ordinem imperii tui, vel in
summis vel in imis. Qui in omnibus locis sine loco haberis, et omnia
contines sine ambitu, et ubique praesens es sine situ et motu. Qui
nec mali auctor es, quod facere non potes qui nihil non potes, nec
unquam fecisse te quidquam poenituit, nec ullius commotionis animi
tempestate turbaris, nec totius terrae particula regnum tuum est.
Nulla flagitia vel scelera probas vel imperas. Nunquam mentiris,
quia aeterna veritas es: cujus unius bonitate facti sumus, et cujus
justitia poenas luimus, et clementia liberamur.
|
|