|
Quoniam, charissime , in via hujus saeculi fugientis sumus, dies
nostri sicut umbra praetereunt. Necesse est igitur corde sollicito
saepius memorari, quod nostra fragilitas, nostra mortalis infirmitas
toties cogit oblivisci. Quid est illud? Quod ipse omnipotens
Dominus nostrum sui gratia volens profectum, per beatum Moysen nobis
consuluit dicens, Utinam saperent et intelligerent, ac novissima
providerent (Deut. XXXII, 29). Eia, frater mi, ecce
feliciter poterimus evadere mortis periculum, si diligenter studeamus
sequi divinum consilium, quod nobis intimat Dominus dicens, Utinam
saperent, etc. O felix et utile consilium, mortis remedium, salutis
antidotum, peccatoris speculum, Utinam saperent, etc. O salutifera
nostri Redemptoris sententia, ex qua nobis instructio sapientiae,
admonitio continentiae, speculum providentiae, exaltatio
poenitentiae, acquisitio divinae gratiae datur! Ait ergo, Utinam
saperent, etc. O admiranda bonitas nostri Creatoris! o ineffabilis
charitas nostri Redemptoris! o praedicanda benignitas nostri
Salvatoris! Nos servi nequam sumus, servi negligentes, servi
inutiles, qui nostris exigentibus meritis mortem meruimus potius quam
vitam: et ecce pius auctor vitae, ipse dator veniae, ipse largitor
gratiae nos invitat ad salutem, dicens, Utinam saperent, etc.
Quis, nisi periturus homo, haec audiens, ista considerans, non
vehementissime gratuletur, et ultra quam fari possit, exsultet in
gaudio spiritus in utero ejus, quod ipsi omnipotenti Deo, ipsi regi
saeculorum, ipsi Domino Angelorum, ipsi Creatori omnium creaturarum
cura est de nobis infirmis et miseris ac mortalibus? Cura ergo
permaxima nobis inesse debet, quatenus prae omnibus et super omnia
sacris ejus praeceptis diligenter obediamus; et ea devote diligamus,
et studiose ea impleamus. Vae nobis in perpetuum, quoniam, teste
Apostolo, miserabiliores omnibus hominibus erimus (I Cor. XV,
19), aut deteriores, si haec non fecerimus. Vere ad exsequenda
Dei mandata otiosi et inanes existimus, nisi in primis omnia odio
habeamus, quae ipsi Domino displicere cognovimus; et illa fideli
corde diligamus, quae tremendae ejus majestati placere credimus.
Proinde die noctuque exorandus est ipse clemens et misericors Deus et
Dominus, ut nobis largiatur auxilium, qui suum tam salutare praestat
consilium, dicens, Utinam saperent, etc. Valde mira et utilis est
sententia illa, non semel tantum, sed saepius repetenda, Utinam
saperent, etc.
|
|