CAPUT II. Sententiae hujus consideratio quid efficiat. Paucorum est. Hinc lapsi Samson, David ac Salomon. Lapsus eorum cur in Ecclesia legantur. Scriptura non sapit, nisi ardenter amanti.

Frater mi charissime, intellige, quaeso, quae legis. Consideratio enim hujus sententiae, destructio est superbiae, exstinctio invidiae, medela malitiae, effugatio luxuriae, evacuatio vanitatis et jactantiae, constructio disciplinae, perfectio sanctimoniae, praeparatio salutis aeternae. Ait ergo, Utinam saperent, etc. Heu, heu! quam paucorum est ista virtus! Pauci sunt qui salutarem hanc Salvatoris nostri sapiant sententiam: pauci sunt quibus est ante oculos propriae fragilitatis cognitio, corruptibilis carnis corruptio, peccatorum recordatio, instantis mortis meditatio, fetentis gehennae putei consideratio. Ecce quam utile speculum peccatorum. Revera, bone frater, si te saepius in hujusmodi speculo prospexeris, eris absque dubio Samsone fortior, Davide cautior, Salomone sapientior. Illi autem in hoc speculo se saepius considerare neglexerunt; ideo carnis suae desideriis caecati corruerunt. Igitur si tanti viri tam horribiliter lapsi sunt in culpam, quibus tanta adfuit fortitudo et sapientia; quanta cautela, quantoque studio nobis est vigilandum, quibus inest tanta debilitas, tantaque imperitia? Porro isti tres viri validi ideo leguntur in sancta Ecclesia, ut fidelibus non ad exemplum sint ruinae, sed ad speculum cautelae: quatenus nemo nostrum in sua confidat fortitudine, nemo praesumat de sua sapientia, imo semper timidi, semper reatus nostri conscii, semper de nostra salute simus solliciti, nunquam nostrae corruptionis et nostrae mortalitatis obliti. Qui vero hujusmodi verba negligenter attendunt, non sapiunt, nec intelligunt, nec novissima provident: et sic in mortem et damnationem vadunt. Ut igitur mens nostra circa prudentiae studium evigilet, dominica nos hortatur sententia dicens, Utinam saperent, etc. Hanc admonitionem salutiferam oculo rationis consideres, charissime, non in transitu, sed cum studio et deliberatione saepissime revolvendo: quia sicut thus non redolet, nisi ponatur in igne, ita nulla sacrae Scripturae sapit sententia, nisi cocta sit in corde.